C. II. Quomodo sint conputandi gradus consanguinitatis.
Item Alexander II. Neapolitanis clericis et omnibus Episcopisatque Iudicibus per Italiam constitutis scribit de huiusmodi ita
dicens.
Ad sedem apostolicam perlata est questio nouiter exorta
de gradibus consanguinitatis, quam quidam legum et canonum
inperiti excitantes, eosdem propinquitatis gradus contra
sacros canones et morem ecclesiasticum numerare nituntur,
nouo et inaudito errore affirmantes, quod germani fratres
uel sorores inter se sint in secunda generatione, filii eorum
uel filiae in quarta, nepotes uel neptes eorum in sexta.
Talique modo progeniem conputantes, et in huiusmodi
sexto gradu eam terminantes, dicunt, deinceps uiros ac
mulieres inter se nuptialia iura posse contrahere. Et ad
huiusmodi profanum errorem confirmandum in argumento
assumunt seculares leges, quas Iustinianus inperator promulgauit
de successionibus consanguineorum. Quibus
confisi ostendere moliuntur, fratres in secundo gradu esse
numeratos, filios eorum in quarto, nepotes et neptes in
sexto. Sic seriem genealogiae terminantes, numerationem
sanctorum Patrum et antiquam ecclesiae conputationem ad
nos usque perductam peruersa quadam calliditate disturbare
nituntur. Nos uero Deo annuente hanc questionem discutere
curauimus in sinodo habita in Lateranensi consistorio,
conuocatis ad hoc opus episcopis, et clericis, atque iudicibus
diuersarum prouinciarum. §. 1. Denique diu uentilatis legibus
et sacris canonibus distincte inuenimus, ob aliam atque aliam
causam alteram fieri legum, alteram canonum conputationem.
In legibus siquidem ob nichil aliud ipsa graduum mentio
facta est, nisi ut hereditas uel successio ad alteram ab una
personam inter consanguineos deferatur. In canonibus
uero ob hoc progenies conputatur, ut aperte monstretur,
isque ad quotam generationem a consanguineorum sit nuptiis
abstinendum. Ibi prescribitur, ut hereditas propinquis
modo legitimo conferatur; hic uero, ut rite et canonice inter
fideles nuptiae celebrentur. In legibus distincte non numerantur
gradus, nisi usque ad sextum; in canonibus autem
usque ad septimam distinguuntur generationem. Hac
igitur de causa, quia hereditates nequeunt deferri nisi de
una ad alteram personam, idcirco curauit secularis inperator
in singulis personis singulos preficere gradus. Quia uero
nuptiae sine duabus non ualent fieri personis, ideo sacri
canones duas in uno gradu constituere personas. §. 2. Utramque
tamen conputationem, si attente ac subtiliter perspecta
fuerit, idem sensisse, et eandem in eis sentenciam
esse, atque ad eundem terminum conuenire
manifestissimum erit. Iustinianus namque usque ad quem
gradum consanguinitas ipsa perduret, in suis legibus non
diffiniuit. Canones uero ultra septimam nullam numerant
generationem. Sexto quippe gradu determinato, in ipsis
legibus subintulit inperator: "Hactenus ostendisse sufficiat,
quemadmodum gradus cognationis numerentur. Namque
ex his palam est intelligere, quemadmodum ulteriores
gradus numerare debeamus. Generata quippe persona
gradum adicit." Ecce in his uerbis aperte ostenditur,
tales gradus, quales isti conputant, non tantum usque ad
sextum, uerum etiam ultra numerari debere, quippe cum
ultra sextum ulteriores gradus numerandos esse decernat.
Ubi enim ulteriores nominat gradus, aperte indicat, non sex
tantummodo esse gradus, sed sex finitis adhuc alios numerandos.
Nec mirum, cum in precedentibus ipse firmauerit
inperator, decimo etiam gradu, quod dicendo, non esse
tantummodo sex, luce clarius confitetur. §. 3. Hi ergo
euigilent, et aciem mentis, si possunt, intendant, quos
hactenus istiusmodi perculit error. Enimuero, ubi secundum
leges inter agnatos uel cognatos defertur successio,
consanguineos esse non dubium est. Neque enim sibi
succederent, nisi inter se, teste Iustiniano, in decimo
gradu sibi attinerent; consanguinei igitur sibi sunt qui
sic sibi succedunt. Quod si in decimo gradu consanguinei
sibi existunt, non est terminata consanguinitas (ut isti fatentur)
in sexto tantummodo gradu. Quid igitur dicent?
Conputatis namque gradibus, sicut isti numerant, aut finitur
consanguinitas in sexto gradu, aut non. Si autem
finitur, fallaces erunt leges, quibus isti nituntur, que in
decimo gradu sibi succedere consanguineos iubent. Quod
si non finitur consanguinitas in huiusmodi sexto gradu,
falsidici erunt isti, qui ultra illum sextum gradum nolunt
conputare consanguinitatem. Igitur aut leges erunt falsae,
aut isti, qui sic finiunt generationem. §. 4. Sed, ut ueridicae
leges et ueraces sint canones, dicamus id, quod ueritas
habet, scilicet, quod non terminatur consanguinitas in huiusmodi
sexto gradu, et terminatur in septimo secundum
canones gradu. Utraque enim computatio, sicut superius
diximus, uno fine concluditur. Namque duo gradus legales
unum gradum canonicum efficiunt. Fratres itaque, qui
secundum leges seculares dicuntur in secundo gradu, iuxta
canones numerantur in primo. Filii fratrum, qui illic
numerantur in quarto, hic conputantur in secundo; nepotes
uero, qui ibi in sexto, istic numerantur in tertio; sic
deinceps, qui legibus scribuntur in octauo et decimo,
in canonibus diffiniuntur in quarto et quinto. Atque hoc
modo de reliquis sciendum est, ut qui secundum canones
dicuntur in sexto uel in septimo, secundum leges accipiantur
in duodecimo uel in quartodecimo. §. 5. Hanc
conputationem intelligens prudentissimus Papa Gregorius,
dum quereretur, in quota generatione fideles coniungi debeant,
ipsas seculares leges in testimonium adducens, Augustino
Anglorum episcopo sic rescripsit: "Quedam terrena
lex in Romana republica permittit, ut siue fratris et
sororis, seu duorum fratrum germanorum, uel duarum
sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus,
ex tali coniugio sobolem non posse succrescere.
Unde necesse est, ut iam in tertia uel quarta generatione
copulatio fidelium licenter sibi coniungi debeat.
Nam a secunda, quam prediximus, omnimodo debet
abstinere." Ecce hic aperte monstratur, filios et filias
fratrum in secunda generatione numerari. Et si fratrum
filii uel filiae numerantur in secunda, fieri non potest, ut
ipsi fratres non sint in prima. Quod si fratres conputantur
in prima, filii eorum in secunda, dubium non est, quin eorum
nepotes sint in tertia, pronepotes in quarta, et sic de reliquis
usque ad septimam. §. 6. Sed sunt quidam, qui ex his
sancti Gregorii uerbis, quibus ait, ut in tertia uel
in quarta generatione copulentur fideles, occasionem
accipiunt illicita matrimonia contrahendi, dicentes, se hoc
iuste facere posse, quod tam prudentissimus doctor
sua sentencia diffiniuit. Isti itaque, qui se hoc uelamento
defendere nituntur, aduertant in eiusdem Patris sentenciis,
non hoc generaliter cunctis, sed specialiter Anglorum genti
mandasse. Nam postmodum a Felice Messanae Siciliae
presule requisitus, si hoc, quod Augustino mandauerat,
generaliter cunctae ecclesiae tenendum esset, apertissime
monstrauit, non aliis hoc, quam illi genti mandasse, ne
bonum, quod ceperant, metuendo austeriora desererent;
sed illis, postquam in fide essent firma radice solidati,
et uniuersali ecclesiae censuit semper esse tenendum, ut
nullam de propria consanguinitate uel affinitate infra
septimam generationem aliquis sibi audeat coniugio copulare.
§. 7. Ecce aperte monstratum est et ex uerbis ipsius
legis et auctoritate prudentissimi Papae Gregorii, quid de
gradibus consanguinitatis numerandis sentire debeamus.
Quamuis alia quoque ratio pari modo ipsos reuincat aduersarios.
Nam si, ut ipsi fatentur, in illo sexto gradu
consanguinitas finiretur, omnes personarum ramusculos, qui
ultra gradum illum in pictura arboris continentur, uelut
superfluos oporteret detruncari. Sed quia omnes, qui in
pictura arboris predictae numerantur, ex una parentela
consistunt, numquam sine diminutione consanguinitatis a se
poterunt separari, ueluti non sine dampno cuiusque personae
ualent a proprio corpore manus, brachia et pedes truncari.
§. 8. Illa quoque sacrorum preceptio canonum, que iubet a
propria abstineri consanguinitate, quamdiu generatio recordatur
aut in memoria retinetur, nec a predicta
parentelae discrepat conputatione. Nam si in septem
gradibus, canonice et usualiter numeretur, ultra quos
nec consanguinitas inuenitur, nec nomina graduum reperiuntur,
nec successio potest amplius prerogari, nec memoriter
ab aliquo generatio recordari. §. 9. Ne uero in hac
consanguinitatis conputatione aliqua dehinc ambiguitas
ualeat remanere, aliam, quam quidam faciunt, numerationem
in hac etiam disputatione duximus discutiendam.
Sunt enim quidam, qui non a fratribus, sed a filiis eorum, id
est patruelibus uel consobrinis, genealogiam numerare incipiunt,
dicentes, filios fratrum in prima generatione conputari
debere, quia fratres quasi quidam truncus, ex quo
ceteri ramusculi oriantur, existunt. Sed nec ista graduum
conputatio, si bene intellecta fuerit, ab ea, quam
superius exposuimus, in sentencia poterit esse diuersa. Isti
enim, qui numerandi inicium sumunt a filiis fratrum, non
progrediuntur ultra sextam generationem; sed sicut
totius mundi sex etates existunt, et humanae uitae itidem
sex, ita et in consanguinitate sex tantummodo autumant
conputandas esse generationes, quibus finitis nouae coniunctionis
dicunt posse fieri inicium, ut quasi fugientem
possint reuocare consanguinitatem. §. 10. Hec itaque conputatio,
que incipit a fratrum filiis, et numeratur usque
ad sextam, tantumdem ualet, quantum, que incipit
a fratribus, et conputat usque ad septimam. Nec ulla in
sensu consistit diuersitas, quamuis in numero graduum
uideatur uarietas. Ultima enim generatio, si a fratribus
sumat inicium numerandi, septima inuenitur; si a filiis
fratrum, sexta repperitur. Taliter igitur determinatis gradibus
consanguinitatis, apostolica auctoritate monemus uos,
fratres et filii, ut omnibus sic seriem genealogiae conputandam
esse intimetis, quemadmodum sancti patres numerandam
esse sanxerunt, et antiquus mos sanctae et
uniuersalis ecclesiae per longa tempora olim conputasse
monstratur. Nam, si quis peruersa et obstinata mente a
recto tramite apostolicae sedis deuiare uoluerit, et aliter,
quam nos, in nuptiis celebrandis gradus parentelae numerare
contenderit, primum pro sua temeritate celesti pena
plectetur, postmodum uero gladio perpetui anathematis
nouerit se iugulandum.