C. XXII. Duorum consobrinorum coniuges uni et eidem nubere non possunt.
Porro duorum consobrinorum coniuges, quamuis diuersistemporibus, uiro uni alteram post alterius obitum nubere,
ipsa preter auctoritatem canonicam publicae honestatis
iusticia contradicit. Et nouit prudentia tua, quia ita ab
uxoris, sicut a uiri consanguineis abstinendum est.
Gratian. Illud autem Gregorii et Iulii intelligitur de
consanguinitate uiri uel uxoris, ut post mortem alicuius eorum
nulli de cognatione defuncti superstes matrimonio copuletur.
Demonstratum est, usque ad quem gradum quisque a propria
consanguinitate uel cognatione suae uxoris abstinere debeat.