Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXI. In quinta uel sexta generatione nullus amplius copuletur coniugio.

Contradicimus, ut in quarta, uel quinta sextaque
generatione nullus amplius coniugio copuletur. Ubi autem
post interdictum factum fuerit inuentum separetur.
Gratian. Hac auctoritate dum sexta generatione coniugium
interdicitur, in septima permitti uidetur. Sed gradus cognationis
secundum quosdam uarie conputantur. Alii namque patrem in
primo gradu, filios in secundo ponunt. Alii primum gradum
filios appellant, negantes, gradum cognationis inter patrem et
filium esse, cum una caro probentur pater et filius. Auctoritates
ergo, que consanguinitatis cautelam usque in septimum
gradum prohibent, patrem ponunt in primo gradu; illae uero, que


usque ad sextum gradum prohibent, primum gradum filios appellant,
atque ita fit, ut eaedem personae secundum hanc diuersitatem
inueniantur in sexto uel septimo gradu. §. 1. Item illud
Fabiani, quo affines in quinta generatione copulari iubentur,
uidetur esse contrarium illi decreto Iulii Papae: "Sicut non
licet ulli Christiano de sua consanguinitate, sic etiam non
licet de consanguinitate uxoris suae coniugem ducere propter
carnis unitatem." Similiter inuenitur etiam contrarium illi capitulo
Gregorii: "Nec eam, quam ex propria consanguinitate
coniugem habuit etc." Sed illud Fabiani intelligendum est de
duabus personis inter se affinitate coniunctis, ut sunt uxores
duorum fratrum; si contigerit unam earum alicui matrimonio
copulari, post mortem eius uir non poterit affinem superstitem in
coniugem ducere, nisi in quinto gradu affinitatis inueniantur.
Unde, qui nouercam alicuius in uxorem duxerit, post mortem eius
uxorem priuigni ducere non poterit. Hinc etiam idem Iulius
Papa alibi ait: "Relictam consanguineorum uxoris suae,"
(non ait consanguineam uxoris suae, sed relictam consanguineorum)
"usque in quartam generationem nullus ducat in uxorem."
Pascalis uero II., scribens Regino Episcopo,
tertium genus affinitatis assignat, cuius copula non ultra secundum
gradum inuenitur prohibita. Ait enim:

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1269/1270