Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XX. Anglis permittitur, ut in quarta uel in quinta generatione copulentur.

Quedam lex Romana permittit, ut siue frater


et soror, seu duorum fratrum germanorum, seu duarum
sororum filius et filia misceantur. Sed experimento
didicimus, ex tali coniugio sobolem non posse succrescere.
Unde necesse est ut quarta uel quinta
generatio fidelium licenter sibi iungantur. §. 1.
Sed idem humillimus Pater Gregorius, post multum
temporis a Felice Messinae Siciliae presule requisitus,
utrum Augustino scripserit, ut Anglorum quarta
generatione contracta matrimonia minime soluerentur, inter
cetera talem rationem reddidit: Quod scripsi Augustino
Anglorum gentis episcopo, alumno uidelicet, ut recordaris
tuo, ipsi, etiam Anglorum genti, que nuper ad fidem
uenerat, ne a bono, quod ceperat, metuendo austeriora
recederet, specialiter, et non generaliter
me certissime scripsisse cognoscas. Unde et michi
omnis Romana ciuitas testis existit. Nec ea intentione
hec eis scripsi mandata, ut post, quam
firma radice in fide fuerint solidati, si infra propriam consanguinitatem
inuenti fuerint, non separentur aut infra
affinitatis lineam, id est usque ad septimam generationem,
iungantur. Sed quod adhuc illis neophitis existentibus,
eis primum illicita consentire et eos, et uerbis ac
exemplis instruere oportet. Nam iuxta Apostolum,
qui ait: "Lac uobis potum dedi, non escam," illis
modo, non posteris, ut prefixum est, temporibus tenenda
indulsimus, ne bonum, quod infirma radice plantatum
erat, exureretur, sed aliquantulum firmaretur et
usque ad perfectionem custodiretur.
Gratian. Item obicitur illud Cabilonensis Concilii.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1267/1268
Gehe zu Spalte: