Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Nullus ducat uxorem a consanguineo suo cognitam, uel aliqua pollutione maculatam.

Item Gregorius Papa ad Felicem, Missenae ciuitatis
Episcopum. [lib. XII. epist. 31.]
Nec eam, quam aliquis ex propria consanguinitate coniugem
habuerit, uel aliqua illicita pollutione maculauerit
ulli Christianorum in coniugium ducere licet
uel licebit, quia incestuosus est talis coitus, et abhominabilis
Deo et cunctis hominibus. Incestuosos uero
nullo coniugii nomine deputandos sanctis Patribus
statutum esse legimus.
Gratian. Naturae uidelicet ordine; si uero extraordinarie,
non sic.
Ait enim Urbanus II. Hugoni, Gratianopolitano
Episcopo:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1265/1266
Gehe zu Spalte: