Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Incestuosi nullo sunt digni nomine coniugii.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 61.]
De incestis coniunctionibus nichil prorsus ueniae reseruamus,
nisi cum adulterium separatione sanauerint.
Incestos uero nullo coniugii nomine deputandos, quos
etiam designare funestum est. §. 1. Hos enim esse censemus,
si quis relictam fratris, (que pene prius soror extiterat)
carnali coniunctione polluerit; si quis frater
germanam uxorem acceperit; si quis nouercam duxerit; si
quis consobrinae sobrinaeque se sociauerit; si quis
relictae uel filiae auunculi misceatur, aut patrui filiae,
uel priuignae suae; aut qui ex propria consanguinitate
aliquam, aut quam consanguineus habuit concubitu polluerit
aut uxorem duxerit. Quos omnes et olim, et
sub hac constitutione incestos esse non dubitamus, et
inter catecuminos usque ad legitimam satisfactionem manere
et orare precipimus. Quod ita presenti tempore prohibemus,


ut ea, que sunt hactenus constituta, non dissoluamus.
§. 2. Sane quibus coniunctio illicita interdicitur, habebunt
ineundi melioris coniugii libertatem.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1265/1266
Gehe zu Spalte: