C. VII. Ex propinquitate sui sanguinis uel uxoris usque in septimum gradum nullus ducat uxorem.
Nullum in utroque sexu permittimus ex propinquitatesanguinis sui uel uxoris usque in septimum generis
gradum uxorem ducere, uel incesti macula copulari. Preterea
illud quoque adiecimus, quia, sicut non licet
cuiquam Christiano de sua consanguinitate, sic etiam nec
licet de consanguinitate uxoris suae coniugem ducere propter
carnis unitatem.