C. II. Infamia notantur qui consanguineas ducunt uxores.
Item Kalixtus Papa. [ep. II. ad Episcopos Galliae]Coniunctiones consanguineorum fieri prohibentur.
Quare? quia has et diuinae seculique prohibent
leges. Leges ergo diuinae hec agentes, et eos, qui ex eis
prodeunt, non solum eiciunt, sed etiam maledictos appellant.
Leges ergo seculi infames tales uocant, et ab
hereditate repellunt. Nos uero sequentes patres nostros
infamia eos notamus, et infames esse censemus, quia
infamiae maculis sunt aspersi, nec eos uiros, nec accusationes,
quas leges seculi reiciunt, suscipere debemus.
§. 1. Eos autem consanguineos dicimus, quos diuinae,
et inperatorum, ac Romanorum, atque Grecorum leges
consanguineos appellant, et in hereditate suscipiunt, nec
repellere possunt.