Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. UN. Quare constitutum fit, ne consanguineas ducamus uxores.

Cum igitur genus humanum post primam copulam uiri
facti ex puluere, et coniugis eius ex uiri latere, marium
feminarumque conmixtione opus haberet, ut gignendo
multiplicarentur, nec essent ulli homines nisi qui ex illis
duobus nati fuissent, uiri coniuges sorores suas acceperunt.
Quod profecto quanto est antiquius conpellente necessitate,
tanto postea dampnabilius factum est religione
prohibente. Habita enim est ratio certissima karitatis,
ut homines, quibus esset utilis atque honestissima concordia,
diuersarum necessitudinum uinculis necterentur, nec
unus in uno multas haberet, sed singulae spargerentur
in singulos, ac sic ad socialem uitam diligentius plurimae
plurimos obtinerent. Pater quippe et socer duarum
sunt necessitudinum nomina. Dum ergo quis alium habet
patrem, alium socerum, numerosius se karitas porrigit.
Utrumque autem unus Adam esse cogebatur et filiis et filiabus
suis, quando fratres sororesque coniugio iungebantur. Sic
et Eua uxor eius utrique sexui filiorum fuit et socrus et
mater; que si duae fuissent feminae, altera mater altera
socrus, copiosius se socialis dilectio colligaret. §. 1. Sed
hoc unde fieret, tunc non erat, quando nisi fratres et
sorores ex illis duobus primis nulli homines erant. Fieri
ergo debuit, quod potuit, ut existente copia unde
ducerentur uxores, que iam non erant sorores, non solum
illud non fieret ubi nulla necessitas esset.
§. 2. Quod humano genere crescente etiam inter
inpios deorum multorum falsorumque cultores sic obseruari
cernimus, ut etiamsi peruersis legibus permittantur fraterna
coniugia, melior tamen consuetudo ipsam malit
exhorrere licentiam, sicque aduersetur, quasi numquam
licere potuerit. §. 3. Copulatio igitur maris et
feminae, quantum attinet ad genus humanum, quoddam
seminarium est karitatis; celestis uero ciuitas opus
habet, ut noxam generationis euadat.
Gratian. Hac itaque consuetudine, que ab ipso exordio
humanae propagationis originem habuit, quam nulla lex contra
iubendo euacuauerat, excusantur Abraham, Ysaac, et Iacob, et
ceteri, qui de propria cognatione ducebant uxores. Quamuis
etiam alia causa rectissimae rationis, qua id factum sit, possit
intelligi. Ceteris idolatria fedatis, sola familia Heber in
cultu unius Dei remansit. Unde Abraham a Chaldeis cum fratre
suo in ignem quem adorare noluit, proiectus est, ut numen
suae diuinitatis exurendo sentiret, quem uenerando colere contempsit.
Ne ergo ex coniunctione infidelium fideles ad idolatriam
prolaberentur, et ita Deum offenderent, sicut quondam
ante diluuium filii Dei, conmixti filiabus hominum, ipsum ad


iracundiam prouocauerant, rectissime cautum est, ut patriarchae
uiri sanctissimi nonnisi de propria cognatione, id est de familia
fidelium, sibi uxores acciperent. Hinc etiam, cum filii Israel
intraturi terram promissionis a Domino audirent, ne filias Chananeorum
sibi in uxores acciperent, nec suas eis nuptui traderent,
statim subiunxit Dominus: "Ne faciant uos recedere a Deo
uestro, et fornicari cum diis alienis." Hinc etiam Hesdras
Idumeas atque aliarum mulieres nationum, per quas filii Israel
ibant ad deos alienos, ab eis separari iussit. §. 1. Est etiam alia
causa, quare coniunctiones consanguineorum in populo Dei permissae
primum, uel potius inperatae fuerint. Deus sic ab
inicio salutem humani generis dispensauit, ut primitiuam ecclesiam
in populo illo institueret, qui sibi carnis consanguinitate erat propinquus.
Unde de plebe Iudaica primum Apostolos elegit, quos
quasi fundamentum ecclesiae instituit, quorum predicatione de
eadem plebe multi ad Deum conuersi, in se ipsis originem ecclesiae
prestiterunt. Deinde in cecitate suae perfidiae Iudaica plebe
relicta ad gentes, que tam fide quam cognatione carnis a Christo
erant alienae, predicatio euangelica translata est, et quasi consanguineae
copulam Christus aspernatus, de aliena cognatione
sibi uxorem elegit, adinplens illud, quod per prophetam predixerat:
"In peccatis uestris dimisi matrem uestram quasi
adulteram et repudiatam." Et item per alium Prophetam:
"Vocabo non plebem meam plebem meam." In huius ergo rei
sacramentum consanguineorum coniunctiones primum in populo
permissae sunt, nunc autem prohibitae. Et quia non in
una tantum familia, sed in omni multitudine gentium fidelium
populus inuenitur, non de propria cognatione, sed de qualibet
alia cuique uxorem ducere conceditur. §. 2. Illud autem, quod
precepta legis seruanda dicuntur, que nec euangelicis, nec apostolicis
institutis euacuata probantur, uerum quidem est; sed cum
omnia figuralia Apostolus probet ad tempus esse data, atque
ideo ueniente ueritate affirmet illa non ultra esse seruanda, hoc
autem, ut supra monstratum est, causa sacramenti a Deo institutum
esse probetur: et hoc cum ceteris figuralibus euocatum certissime
constat; quamquam, sicut Apostolus quedam consulendo
addidit, que euangelicis preceptis non inueniebantur diffinita, nec
ideo tamen tamquam temeraria uel superflua ab aliis Apostolis
sunt repudiata; sic et ecclesia post apostolica instituta quedam
consilio perfectionis addidit, utpote de continentia ministrorum,
de confectione misteriorum, de celebratione offitiorum, que
nullatenus sunt repudianda, sed diligenti ueneratione suscipienda.
Consanguineorum ergo coniunctiones, quamuis euangelicis
et apostolicis preceptis non inueniantur prohibitae, sunt
tamen fugiendae, quia ecclesiasticis institutionibus inueniuntur
terminatae.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1261/1262
Gehe zu Spalte: