Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

QUESTIO I.

GRATIANUS.
Quod consanguineas nostras siue uxoris nostrae in coniugium
nobis ducere liceat, exemplis et auctoritatibus probatur.
Abraham namque Sarai filiam fratris sui, sororem uidelicet
Loth, in uxorem duxit. Ysaac Rebeccam in coniugem
accepit, que erat filia consobrini matris suae. Iacob duas
sorores, Liam uidelicet et Rachel filias Laban auunculi sui, sibi
matrimonio sociauit. §. 1. In lege quoque precepit Dominus
Moysi, ut nullus duceret uxorem, nisi de propria tribu et familia.
Item si aliquis absque liberis moreretur, precepit Dominus, ut
frater eius uxorem defuncti sibi copularet, et ex ea semen fratri
suo suscitaret. Porro, ad quoscumque lex ipsa peruenit, eius
preceptis probantur obnoxii, nisi que uel euangelicis mandatis
uel apostolicis institutis euacuata monstrantur. Nullo autem
euangelii precepto uel apostolico instituto consanguineorum coniunctiones
prohibitae inueniuntur. Unde sicut ab inicio, ita et
nunc licitae probantur. §. 2. His ita respondetur: Consanguineorum
coniunctiones alias causa necessitatis permissae, alias causa
iustae rationis inueniuntur inperatae. Cum enim unus ab inicio
uir, atque una ex latere eius mulier formaretur a Deo, necessario
sorores fratribus copulabantur. Quod autem necessitate cogente
fit cessante necessitate pariter cessare oportet. Tanto ergo nunc


dampnabilius usurpatur consanguineorum coniunctio, quanto
minus necessaria probatur. Unde huiuscemodi copula postea
lege prohibita inuenitur, Domino dicente per Moysen: "Turpitudinem
sororis tuae non reuelabis."
Hinc Augustinus ait in libro de ciuitate Dei: [XV. c. 16.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >