Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

CAUSA XXXV.

GRATIANUS.
Quidam mortua uxore sua aliam sibi matrimonio copulauit,
que uxori defunctae quarto gradu consanguinitatis, uiro
autem sexta linea adherebat. Post triennium uero, susceptis ex
ea liberis, accusatur apud ecclesiam; iste pretendit ignorantiam.
(Qu. I.) Hic primum queritur, si liceat aliquam ex propria
cognatione duci in uxorem? (Qu. II.) Secundo, si ex consanguinitate
uxoris aliqua possit in coniugem duci? (Qu. III.) Tertio,
usque ad quem gradum quisque debeat abstinere siue a propriis,
siue ab uxoris suae consanguineis? (Qu. IV.) Quarto, quare
usque ad septimum gradum consanguinitas conputatur, ita
quod nec ultra protenditur, nec infra subsistit? (Qu. V.) Quinto,
quomodo gradus consanguinitatis conputandi sunt? (Qu. VI.)
Sexto, qui iureiurando propinquitatem firmare debeant?
(Qu. VII.) Septimo, an illi, qui de incestuosis nati sunt, filii
reputentur? (Qu. VIII.) Octauo, si ignoranter aliqua de consanguinitate
uel affinitate in uxorem ducta est, an ex dispensatione
uiro suo possit adherere? (Qu. IX.) Nono, si contigerit ecclesiam
decipi, et causa consanguinitatis aliquam a uiro suo separare,
que post quadriennium nuptiis hinc inde celebratis
deprehenditur non fuisse consanguinea prioris, an secunda coniugia
sint rescindenda, et priora sint redintegranda? (Qu. X.)
Decimo, si relicta alicuius de propria cognatione ad secundas
nuptias transierit, an proles ex eis suscepta possit pertingere ad
consortium alicuius de cognatione prioris uiri?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

QUESTIO I.

C. UN. Quare constitutum fit, ne consanguineas ducamus uxores.

QUESTIO II. et III.

C. I. Usque ad septimam generationem nullus de sua cognatione ducat uxorem.

C. II. Infamia notantur qui consanguineas ducunt uxores.

C. III. Affines in quinta generatione copulari possunt; in quarta, si inuenti fuerint, non separentur.

[C. IV.] Idem.

C. V. Non prohibentur ducere uxores qui ignoranter incestum conmittunt.

[C. VI.] Item ex eodem.

C. VII. Ex propinquitate sui sanguinis uel uxoris usque in septimum gradum nullus ducat uxorem.

C. VIII. Incestuosi nullo sunt digni nomine coniugii.

C. IX. Incestuosi usque ad satisfactionem excommunicentur.

C. X. Nullus ducat uxorem a consanguineo suo cognitam, uel aliqua pollutione maculatam.

C. XI. Extraordinaria pollutio in naturalibus non inpedit affectum.

C. XII. Nullus ducat in coniugem relictam consanguineorum uxoris suae usque in tertiam progeniem.

C. XIII. A consanguineis propriis uel suae uxoris pariter cuique est abstinendum.

C. XIV. In parentela propria et coniugis eadem consanguinitas est obseruanda.

C. XV. Nurus non aliter deputanda est quam filia.

C. XVI. Usque ad septimam generationem progeniem suam unumquemque seruare oportet.

C. XVII. De eodem.

C. XVIII. Quousque inter aliquos generatio recordatur aut in memoria retinetur, sibi inuicem non copulentur.

C. XIX. Ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum nullus ducat uxorem.

C. XX. Anglis permittitur, ut in quarta uel in quinta generatione copulentur.

C. XXI. In quinta uel sexta generatione nullus amplius copuletur coniugio.

C. XXII. Duorum consobrinorum coniuges uni et eidem nubere non possunt.

QUESTIO IV.

C. UN. Quare usque ad sextum gradum consanguinitas obseruetur.

QUESTIO V.

C. I. Quomodo dirimuntur gradus consanguinitatis.

C. II. Quomodo sint conputandi gradus consanguinitatis.

C. III. Quare consanguinei uxoris ad uirum pertinere dicantur, et quomodo affinitates sint conputandae.

C. IV. Qualiter gradus parentelae conputantur.

C. V. Equiuocatio est, cum soror uxoris cognata uocatur.

C. VI. Nomina graduum superiorum, siue inferiorum siue ex latere uenientium.

QUESTIO VI.

C. I. Consanguinei tantum, uel, si progenies defecerit, antiqui et ueraces propinquitatem in sinodo conputent.

[PALEA. C. II.

C. III. Qui iurando propinquitatem firmare debeant.

C. IV. Suae confessioni relinquitur quorum incestum nullus iurando affirmat.

C. V. Iuramentum accusatoris.

C. VI. Iuramentum testium.

C. VII. Sinodale iuramentum.

C. VIII. Iuramentum illorum, qui consanguinitatem probant.

C. IX. Iuramentum separationis.

C. X. Nisi coram ecclesia consanguinitate probata uxorem dimittere non licet.

C. XI. Reconciliationis iuramentum.

QUESTIO VII.

C. UN. Non appellantur filii, qui de incestuosis nascuntur.

QUESTIO VIII.

C. I. Non separentur qui infra septimam generationem ignoranter copulantur.

C. II. In quarto uel quinto gradu qui coniuncti inuenti fuerint separentur.

C. III. Non ducat uxorem qui usque ad mortem alterius in incestu perseuerauerit.

QUESTIO IX.

C. I. Que rationabiliter decisa sunt mutari non expedit.

C. II. Que utiliter decisa sunt a successoribus roborentur, a temerariis presumpta resecentur.

C. III. Corrigendum est quod illicite admittitur, aut a predecessoribus admissum inuenitur.

C. IV. Secundum suae condicionis tenorem apostolica ualet mutari sentencia.

C. V. A predecessoribus dampnatos aliorum supplicationibus in pristinum statum apostolica reformat ecclesia.

C. VI. Sentenciam Romanae sedis in melius conmutari potest.

C. VII. (VIII.) A predecessoribus depositi a successoribus restituuntur.

C. VIII. (VII.) Cuiusque iudicium apostolicae sedis auctoritas retractare ualet.

[C. IX.]

QUESTIO X.

C. I. Affinitas in superstite non deletur.

C. II. Soboles ex secundis nuptiis genita consanguineis prioris uiri copulari non debet.

[C. III.]

C. IV. De eodem.

C. V. De eodem.

Spalten:

1261/1262 - 1287/1288
Gehe zu Spalte: