[PALEA. C. VII.
Item Hermes in libro Pastoris mandato IV.Ego dixi pastori: Domine, si quis habuerit uxorem
fidelem in Domino, et inuenerit hanc in adulterio,
numquid peccat uir, si cum illa concumbit? Et dixit
michi: Quamdiu nescit peccatum eius, sine crimine est
uir uiuens cum illa. Si autem scit uir, uxorem
suam deliquisse, et non egerit penitenciam mulier, sed
permanet in fornicatione sua, et coierit uir cum illa, reus
erit peccati eius, et particeps mechationis illius. Et
dixi illi: Quid ergo, si permanserit in uicio suo
mulier? et dixit: Dimittat illam uir, et uir per se
maneat. Quod si dimiserit mulierem suam, et aliam
duxerit, et ipse mechatur. Et dixi illi: Quid, si mulier
dimissa penitenciam egerit, et uoluerit ad uirum suum
reuerti, nonne recipietur a uiro suo? Et dixit michi:
Immo, si non receperit eam uir suus, peccat, et
magnum peccatum sibi admittit, sed debet recipere peccatricem,
que penitenciam egit. Ergo non debet dimissa
coniuge sua uir aliam ducere. Hic actus similis est in
uiro et muliere. ]
VI. Pars. Gratian. De simpliciter uero fornicantibus,
uel cum duabus sororibus, uel cum matre et filia, uel cum patre
et filio, idem accipiendum est, ut ignorantibus coniugia non
negentur, scientibus perpetuo prohibeantur.
Unde in eodem Concilio legitur: