Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VI. Non cogatur legitimam deserere uxorem qui nesciens dormiuit cum eius sorore.

In lectum mariti absente uxore soror iuit uxoris, quam
ille uxorem suam putans esse, dormiuit cum ea. Super
hoc uisum est, si ipse per securitatem ueram hoc probauerit,
quod inscius fecerit hoc scelus, penitenciam quidem, que
sibi iudicata fuerit, agat; legitimum uero coniugium
suum habere permittatur. Illa uero digna uindicta
affligatur, et in eternum coniugio priuetur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1259/1260