Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Que primo uiro relicto secundo adheserit, nisi secundum relinquens, primo reconciliari non potest.

Item Ieronimus ad Amandum Presbiterum.
Non satis animaduertere potui, quid sit quod dicere
uoluit: "alio uiro per uim accepto." Congregata uidelicet
multitudine nolentem rapuit. Et uirum postea non
raptorem rapta dimisit? legat libros Moysi, et inueniet
desponsatam uiro, si in ciuitate fuerit oppressa, et non
clamauerit, puniri quasi adulteram; ui autem in agro
oppressam, innoxiam esse, et uiolentum legibus
subiacere. Ergo et ista soror, que, ut dicit, uim passa
est, ut adultero iungeretur, si uult corpus Christi accipere,
et non adultera reputari, agat penitenciam; ita dumtaxat, ut
secundo uiro, qui non appellatur uir, sed adulter, a tempore
penitenciae non copuletur. Quod si ei durum uidetur, et
semel dilectum non potest derelinquere, neque preferre
Dominum uoluptati, audiat Apostolum clamantem: "Non
potestis calicem Domini bibere, et calicem demoniorum.
Non potestis mensae Domini conmunicare, et mensae demoniorum;"
et in alio loco: "Que conuentio luci
ad tenebras? quis consensus Christi ad Belial?"
Rem nouam loquor, immo non nouam, sed ueterem, que
ueteris testamenti auctoritate firmatur. Si reliquerit secundum
uirum, et reconciliari priori uoluerit, non potest.
Scriptum est enim in Deuteronomio: "Si acceperit homo
uxorem, et habuerit eam, et non inuenerit gratiam in conspectu
eius propter aliquam feditatem, scribat libellum
repudii, et dabit ei, et dimittet eam de domo sua.
Cumque egressa adultera maritum duxerit, et ille quoque
oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit
de domo sua, aut certe mortuus fuerit, non poterit eam
prior maritus recipere uxorem, quoniam polluta est,
et abhominabilis facta est coram Domino, ne peccare facias
terram, quam Dominus Deus tuus tradidit tibi possidendam."
III. Pars. Gratian. Si autem ineuitabili necessitate cogente


uir in aliam prouinciam fugerit, et uxor eius eum sequi noluerit,
illo uiuente innupta permaneat.
Unde in Concilio apud Vermeriam:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1257/1258
Gehe zu Spalte: