Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Viro uel uxore de captiuitate redeuntibus priora redintegrentur coniugia.

Item Innocentius Papa Probo. [in ep. IX.]
Cum in captiuitate Ursa mulier teneretur, aliud coniugium


cum Restituta Fontanum conmisisse cognouimus.
Sed fauore Domini reuersa Ursa nos adiit, et nullo diffitente
uxorem se esse memorati perdocuit. Qua de re, fili
karissime merito illustris, statuimus, fide catholica suffragante,
coniugium illud esse, quod erat gratia diuina primitus
fundatum, conuentumque secundae mulieris, priore
superstite nec diuortio eiecta, nullo pacto esse legitimum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1257/1258
Gehe zu Spalte: