[C. XX.] Idem in libro de Paradyso. [c. 10.]
V. Pars. Nec illud otiosum est, quod non deeadem terra, de qua plasmatus est Adam, sed de ipsius
Adae costa facta sit mulier, ut sciremus, unam in uiro et
muliere corporis esse naturam, unum fontem generis
humani. Ideo non duo a principio facti uir et mulier,
neque duo uiri, neque duae mulieres; sed primum uir,
deinde mulier ex eo. Unam enim naturam hominum uolens
constituere Deus, ab uno principio creaturae hoc incipiens,
multarum et disparium naturarum eripuit facultatem.
Gratian. Euidentissime itaque apparet, ita uirum esse caput
mulieris, ut nulla uota abstinentiae uel religiosae conuersationis
liceat sibi sine eius licentia Deo offerre; etiamsi uiro permittente
repromissa fuerint, non licet ei uotum opere conplere, cum
uir uoluerit reuocare permissum. Vota uero continentiae ita
alterius permissu ab altero ualent offerri, quod post permissionem
non ualent in irritum deduci.