Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVI. Arbitrium uiri mulierem sequi oportet omnibus.

Item Augustinus in Questionibus Numeri. [qu. LIX.]
Noluit itaque lex aliquid uouere Deo aduersus
animam suam, ut non in aliquarum rerum licitarum
atque concessarum abstinentia in eisdem uotis feminae
ualeat auctoritas, sed uirilis. Ita, ut si adhuc innuptae
concesserat pater uota persoluere, si ante, quam
persoluerit, nupserit, et uiro eius hoc cognitum non placuerit,
non persoluat, et hoc omnino sine peccato quia
Deus mundauit eam, sicut dicit, id est mundam iudicauit.
Neque hoc contra Dominum fieri putandum est,
cum ipse Deus hoc preceperit, hoc uoluerit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1255/1256
Gehe zu Spalte: