C. XI. Vota abstinentiae, que mulier permittente uiro promiserit. illo prohibente seruare non cogitur.
Item Augustinus in Questionibus Numeri. [qu. LIX.]IV. Pars. Manifestum est, ita uoluisse legem feminam
sub uiro esse, ut nulla eius uota, que abstinentiae causa
uouerit, reddantur ab ea, nisi auctor uir fuerit permittendo.
Nam cum ad peccatum eiusdem uiri pertinere uoluerit, si
prius permiserit, et postea prohibuerit etiam hoc
tamen non dixit, ut faciat mulier quod uouerat, quia permissa
iam prius a uiro fuerat. Viri dixit esse peccatum,
quia abnuit quod prius concesserat; non tamen mulieri
ex hoc iussum dedit, ut cum prius uir ei concesserit,
postea si prohibuerit, contempnatur.
Gratian. Ex premissis apparet, quod continentiae uota
nec mulier sine uiri consensu, nec uir sine mulieris consensu Deo
reddere potest. Si autem consensu alterius eorum ab altero promissa
fuerit, et si postmodum in irritum deducere uoluerit qui
permisit, non tamen ualet, quia in debito coniugii eque mulier
habet potestatem uiri, sicut et uir mulieris; atque ideo, si quilibet
eorum alterum a suo iure absoluerit, ad preteritam seruitutem
ipsum reuocare non poterit. Quia uero in ceteris uir est
caput mulieris, et mulier corpus uiri, ita uota abstinentiae uiro
permittente mulier potest promittere, ut tamen eodem prohibente
repromissa non ualeat inplere, et hoc, ut diximus, propter
condicionem seruitutis, qua uiro in omnibus debet subesse.
Unde Augustinus ait in libro questionum Genesis:
[qu. CLIII.]