Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. IX.] Idem.

"Qui sitit ueniat et bibat; qui potest capere capiat."
Non dicit: uelitis nolitis, bibendum est uobis atque currendum;
sed: qui uoluerit, qui potuerit currere atque potare,
ille uincit, ille satiabitur. Et ideo plus amat uirgines
Christus, quia sponte tribuunt quod sibi non fuerat inperatum,
maiorisque gratiae est offerre quod non debeas, quam
reddere quod exigeris. Apostoli uxoris onere contemplato:
"Si talis est," inquiunt, "causa hominis cum
uxore, non expedit nubere." Quorum Dominus sentenciam
probans: recte ait, quidem sentitis, quod non expediat
homini ad regna celorum tendenti accipere uxorem; sed
difficilis res est, et non omnes capiunt uerbum istud, uerum
quibus datum est. Alios hominum natura facit eunuchos,
alios uis hominum; michi illi eunuchi placent, quos castrauit
non necessitas, sed uoluntas; libenter illos in meo sinu
recipio, qui se castrauerunt propter regnum celorum,
et ob meum cultum noluerunt esse quod nati sunt. Simulque
tractanda est sentencia: "Qui se," inquit, "castrauerunt
propter regnum celorum." Si castrati mercedem
habent regnum celorum, ergo qui se non castrauerunt
locum non possunt accipere castratorum.
Gratian. Finis huius auctoritatis et duae precedentes de
uirginitatis affectu intelliguntur, qui non in uoluntate solum, sed
in necessitate est; principium uero de effectu intelligitur, qui non
in necessitate ante uotum, sed in uoluntate est, nec exigitur,
nisi repromittatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1253/1254
Gehe zu Spalte: