Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VI. Vota continentiae sine uxoris consensu reddi non possunt.

Idem ad Armentarium, et Paulinam. [epist. XLV.]
Una sola causa esse potest, qua te ad id, quod
uouisti, non solum non hortaremur, uerum etiam prohiberemus
inplere, si forte tua coniunx hoc tecum suscipere
animi seu carnis infirmitate recusaret. Nam et uouenda
talia non sunt a coniugatis, nisi ex consensu et uoluntate
conmuni, et, si prepropere factum fuerit, magis est corrigenda
temeritas, quam persoluenda promissio. Neque
enim Deus exigit, si quis ex alieno aliquid uouerit, sed
potius usurpare uetat alienum.

< Dokument zurück | | Dokument vor >