Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Continentiae meritum habet qui incontinentia uxoris debitum sibi reddere cogitur.

Idem.
Secundum uerba apostolica, etiam si uir continere
uoluisset, et tu noluisses, debitum tibi reddere cogeretur,
et illi Deus inputaret continentiam, si non suae, sed
tuae cederet infirmitati, ne in adulterium caderes. §. 1.
Quisquis igitur conpatiens infirmitati uxoris reddit, non
exigit debitum, aut si propter propriam infirmitatem
ducit uxorem, plangens potius, quia sine uxore esse non
potuit, quam gaudens, quia duxit, quisquis uendit quod
nouit, quia, etsi maneret, beatum non faceret; quisquis
emit quod nouit, quia transiet, et de his non presumit,
et fecit ex eo, misericordiam cum non habentibus,
securus expectat diem nouissimum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1251/1252
Gehe zu Spalte: