C. IV. Non potest uir continentiae uota rescindere, que eius assensu mulier Deo promisit.
Item Augustinus ad Editiam. [ep. CXCIX.]Quod Deo pari consensu uoueratis perseueranter
usque in finem reddere debuistis. A quo proposito si
ille lapsus est, tu saltim instantissime perseuera. Quod
non te exhortarer, nisi quia tibi ad hoc ipse consensit.
Nam si numquam tenuisses eius assensum, numerus te nullus
defendisset annorum. Et post pauca: §. 1. Non quia
pariter temperabatis a conmixtione carnali, ideo tuus
maritus esse destiterat, immo uero tanto sanctius inter uos
coniuges manebatis, quanto sanctiora concorditer placita
seruabatis. Nichil ergo de tua ueste, nichil de auro
uel argento, uel quacumque pecunia, uel rebus ullis
terrenis tuis sine arbitrio eius facere debuisti. Et infra:
§. 2. Est quidam pro modulo personae habitus matronalis a
uiduali ueste distinctus, qui potest fidelibus coniugatis salua
religionis causa uel obseruantia conuenire. Hunc te
maritus si deponere noluit, ne te uelut uiduam illo
uiuente iactares, puta, quia non fuerat in hac re usque
ad dissensionis scandalum perducendus, magis inobedientiae
malo, quam ullius abstinentiae bono. Quid enim est
absurdius, quam mulierem de humili ueste superbire,
cui te potius expediret obtemperare candidis moribus,
quam in nigellis uestibus repugnare? quia, etsi te indumentum
monachae delectabat, etiam hoc gratius posset marito
obseruato exoratoque sumi, quam illo inconsulto
contemptoque presumi. Quod si omnino non sineret, quid
tuo proposito deperiret? Absit, ut hinc displiceres Deo,
quod coniuge tuo nondum defuncto non indueris sicut
Anna, sed sicut Susanna.