Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Non debet extorqueri mulieris consensus ad continentiam Deo uouendam.

Item Alexander II. Landulpho in Corsica.
Notificasti, te morte tenus infirmatum, et peccatorum
tuorum recordatione et terrore ualde pauefactum anxie quesisse


monachum fieri, et a tua uxore minis et terroribus eam
occidendi ad hoc licentiam extorsisse, et sic te monachicam
uestem sine abbate sumpsisse, et monasterium
petisse; postea uero, cum sanus factus esses, tuae uxoris
reclamationibus, eiulatibus et planctibus, tuaeque familiae
dispersionibus, utpote penitens deuictus, domum remeasse,
et post multos dies quorumdam sapientum consilio
ad iam dictae mulieris cubile rediisse. Nunc autem, si
tua uxore uti liceat, nostrum requiris consilium. Si ita
denique est, ut tuus nuncius narrat, non uidetur nobis
rationabiliter iuste factum, quoniam, cum omni homini
ad monachicam uitam tendenti legaliter, sancte et iuste
sit peragendum, tu contra leges minaciter et uiolenter a tua
uxore partim terrore mortis, partim tuae infirmitatis doloribus
exanimatus, deuia secutus, nulla, ut dicitur, licentia
accepta recessisti, et monasterium petisti. Non enim
uiolentia, sed ex pari uoluntate et consensu (sicut sancti
Patres dicunt) hoc fieri debet, neque uir monasterium
eligere, aut professa continentia habitum cum festinatione
debet mutare.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1249/1250
Gehe zu Spalte: