Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Ab ingressu ecclesiae temperare debet uir cum propria uxore dormiens.

Item Gregorius. [in responsione X. ad interrogationes
Augustini]
II. Pars. Vir cum propria coniuge dormiens, nisi lotus
aqua, ecclesiam intrare non debet: §. 1. Quamuis
de hac re diuersae hominum nationes diuersa sentiant
atque alia custodire uideantur, Romanorum tamen
semper ab antiquioribus usus fuit, post ammixtionem propriae
coniugis et lauacri purificationem querere, et ab


ingressu ecclesiae paululum temperare. Nec hoc
dicentes culpam deputamus esse coniugium; sed quia
ipsa licita ammixtio coniugis sine uoluptate carnis fieri
non potest, a sacri loci ingressu est abstinendum, quia
uoluptas ipsa sine culpa esse nullatenus potest. Non
enim de adulterio uel fornicatione, sed de legitimo matrimonio
susceptus erat qui dicebat: "Ecce enim in iniquitatibus
conceptus sum." §. 2. Oportet itaque
legitimam carnis copulam ut causa prolis sit, non uoluptatis,
et carnis conmixtio creandorum liberorum sit
gratia, non satisfactio uiciorum. Si quis uero sua coniuge
non cupidine uoluptatis raptus, sed solummodo
creandorum liberorum gratia utitur, iste profecto siue
de ingressu ecclesiae, seu de sumendo dominici corporis sanguinisque
misterio, suo est iudicio relinquendus, quia a
nobis prohiberi non debet accipere qui in igne positus nescit
ardere. Cum uero non amor procreandae sobolis, sed uoluptas
dominatur in opere conmixtionis, habent coniuges
etiam de conmixtione sua quod defleant. §. 3. Tunc
autem uir, qui post ammixtionem coniugis lotus aqua
fuerit, etiam sacram communionem ualet accipere, cum
ei secundum prefinitam sentenciam ecclesiam licuerit
intrare.
III. Pars. Gratian. Hinc etiam in diebus abstinentiae
nuptiae celebrari prohibentur.
Unde in Laodicensi Concilio: [c. 52.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1247/1248
Gehe zu Spalte: