Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. V. Uxoris usus certis diebus cessare iubetur.

Item Augustinus libro questionum Veteris et Noui
Testamenti. [quest. CXXVII.]
Christiano cum uxore sua conuenire aliquando licet,
aliquando non licet. Propter processionis enim dies et
ieiuniorum aliquando non licet conuenire, quia etiam a
licitis abstinendum est, ut facilius inpetrari possit quod
postulatur. Unde Apostolus ex consensu, ait, abstinendum
est ad tempus, ut uacetis orationi. Nam etiam
secundum legem in ieiunio cedere et iurgari non licet,
post uero licet.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1247/1248