Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Tempore, quo uxori debitum redditur, a carnibus agni abstinere oportet.

Sciatis, fratres karissimi, quoniam quicumque uxori debitum
reddit uacare non potest orationi, nec de carnibus
agni comedere. Item: §. 1. Si panes propositionis ab
his, qui uxores suas tetigerant, comedi non poterant,
quanto magis panis ille, qui de celo descendit, non potest ab
his, qui coniugalibus paulo ante conplexibus hesere, uiolari
atque contingi? non quod nuptias condempnemus, sed
quod eo tempore, quo carnes agni manducaturi sumus,
uacare a carnalibus operibus debeamus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1247/1248
Gehe zu Spalte: