Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. IV.]

"Si quis autem etc." Et infra: "Baptizatus ad horam
securus hinc exit; fidelis bene uiuens securus hinc exit; agens
penitenciam, et reconciliatus, cum sanus est et postea bene
uiuens, hinc securus exit. Agens penitenciam ad ultimum, et
reconciliatus, si securus hinc exit, ego non sum securus. Unde
sum securus, dico, et do securitatem; unde non sum securus,
penitenciam dare possum, securitatem dare non possum." Et post
pauca: §. 1. "Sed unde scis, inquit, ne forte Deus dimittat
michi? uerum dicis: illud scio; hoc nescio. Nam ideo do tibi
penitenciam, quia nescio; nam si scirem nichil tibi prodesse, non
tibi darem. Item si scirem, tibi prodesse, non te ammonerem, non
te terrerem. Duae sunt res: aut ignoscitur tibi, aut non ignoscitur.
Quid horum tibi futurum sit, nescio. Ergo tene certum,
et dimitte incertum."
[Gratian.] Hoc autem quare Augustinus dixerit, Ciprianus
ostendit, [lib. IV. epist. 2. ad Antonianum] dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1243/1244
Gehe zu Spalte: