Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. II.]

"Si quis positus in ultima necessitate suae egritudinis
uoluerit accipere penitenciam, et accipit, et mox reconciliabitur
et hinc uadit: fateor uobis, non illi negamus quod petit, sed non
presumimus, quia bene hinc exit; si securus hinc exierit, ego
nescio; penitenciam dare possumus, securitatem autem dare non
possumus. Numquid dico: dampnabitur? Sed nec dico:
liberabitur. Vis ergo a dubio liberari? uis quod incertum est
euadere? age penitenciam, dum sanus es. Si sic agis, dico tibi,
quia securus es, quia penitenciam egisti eo tempore, quo
peccare potuisti. Si autem uis agere penitenciam, quando
iam peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1243/1244
Gehe zu Spalte: