Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. I.]

"Qui uult confiteri peccata, ut inueniat gratiam, querat
sacerdotem scientem ligare et soluere, ne, cum negligens circa se
extiterit, negligatur ab illo, qui eum misericorditer monet et petit,
ne ambo in foueam cadant, quam stultus euitare noluit." Et
infra: "Tanta itaque uis confessionis est, ut, si deest sacerdos,
confiteatur proximo. Sepe enim contingit, quod penitens non
potest uerecundari coram sacerdote, quem desideranti nec
locus, nec tempus offert, et, si ille, cui confitebitur, potestatem
soluendi non habet, fit tamen dignus uenia ex desiderio sacerdotis
qui socio confitetur turpitudinem criminis. Mundati enim sunt
leprosi, dum ibant ostendere ora sacerdotibus ante, quam ad
eos peruenirent. Unde patet, Deum ad cor respicere, dum ex
necessitate prohibentur ad sacerdotes peruenire. Sepe quidem
eos querunt sed sani et leti; dum querunt ante, quam perueniant
moriuntur. Sed misericordia Dei est ubique, qui
et iustis nouit parcere, etsi non tam cito, ut soluerentur a
sacerdote. Qui ergo omnino confitetur, sacerdoti meliori,
quam potest, confiteatur; si peccatum occultum est, sufficiat
referre in noticiam sacerdotis, ut grata sit oblatio muneris." Et
infra: [c. 12.] §. 1. "Laboret itaque penitens in ecclesia esse, et
ad ecclesiae, unitatem tendere; nisi enim unitas ecclesiae succurrat,
nisi quod deest peccatori sua operatione conpleat, de
manibus inimici non eripietur anima mortui. Credendum est


enim, et fidei pietas expostulat credere, quod omnes elemosinae
totius ecclesiae, et orationes, et opera iusticiae, et misericordiae
succurrant recognoscenti mortem suam ad conuersionem.
Ideoque nemo digne penitere potest, quem non sustineat unitas
ecclesiae, ideoque non petat sacerdotes per aliquam culpam ab
ecclesiae unitate diuisos. Iudas enim qui penitens iuit ad
Phariseos, relinquens Apostolos, nichil inuenit auxilii nisi
augmentum desperationis. Dixerunt enim: 'Quid ad nos? tu
uideris;' si peccasti, tibi sit; non tibi succurrimus, non peccata
tua karitatiue suscipimus, non conportanda promittimus, non
qualiter deponas onus docemus. Quid enim nobis et misericordiae,
qui nec opera sequimur iusticiae? Isset ad fratres, isset
ad illos, qui orauerant pro socru Petri febricitante, qui Cananeam
inprobam misericordiae obtulerant. Interrogasset
Petrum pro se effundentem lacrimas; non fugisset Mariam et
Martham, que uitam Lazaro inpetrauerant; non turbam
plorantem, que unicum filium acquisierat uiduae. Iuit ad diuisos,
et diuisus periit." Et infra: [c. 20.] §. 2. "Sacerdos itaque,
cui omnis offertur peccator, ante quem statuitur omnis languor,
in nullo eorum sit iudicandus, que in alio est iudicare promptus.
Iudicans enim alium, qui est iudicandus, condempnat se ipsum.
Cognoscat igitur se, et purget in se quod alios uidet sibi offerre.
Caueat, ut a se proiecerit quicquid in alio dampnosum
repperit; animaduertat quod dicitur: 'Qui sine peccato est
primus in illam lapidem mittat.' Ideo enim liberauit peccatricem,
quia non erat qui iuste proiceret lapidem. Quomodo
lapidaret qui se lapidandum cognosceret? Nullus enim erat sine
peccato: in quo intelligitur, omnes fuisse reos. Nam uenialia
semper remittebantur per ceremonias. Si quod ergo in eis
erat peccatum, criminale erat. Deteriores itaque in hoc sacerdotes
sunt, se prius non edificantes, illis, qui Dominum obseruabant
insidiis. In hoc itaque patentissimum est crimen sacerdotum
et ultra modum detestabile, qui non prius se iudicant, et alios
alligant. Deberent enim timere crimen, quod timuerunt,
et detestabile esse senserunt. Hi qui adeo erant
ceci, quod summam sapientiam sperabant capere suis insidiis.
Quod illis patuit, quod tunc quisque uitauit, uitet sacerdos, qui in
hoc errore peior illis Iudeis extitit. §. 3. Caueat spiritualis
iudex, ut, sicut non conmisit crimen nequiciae, ita non careat
munere scientiae. Oportet, ut sciat cognoscere quicquid
debet iudicare. Iudiciaria enim potestas hoc expostulat, ut quod
debet iudicare discernat. Diligens igitur inquisitor subtilis
inuestigator sapienter et quasi astute interroget a peccatore quod
forsitan ignoret, uel uerecundia uelit occultare. Cognito
itaque crimine uarietates eius non dubitet inuestigare, et locum, et
tempus, et cetera, que supra diximus in exponenda eorum
qualitate. Quibus cognitis adsit beniuolus, paratus erigere, et
secum onus portare; habeat dulcedinem in affectione, pietatem in
alterius crimine, discretionem in uarietate; adiuuet confitentem
orando, elemosinas faciendo; et cetera bona pro eo faciendo;
semper eum iuuet leniendo, consolando, spem promittendo, et,
cum opus fuerit, etiam increpando. Doceat loquendo, instruat
operando, sit particeps laboris qui uult particeps feri gaudii:
doceat perseuerantiam; caueat, ne corruat, ne iuste perdat
potestatem iudiciariam. Etsi enim penitencia ei possit acquirere


gratiam, non tamen mox restituit in primam potestatem.
Etsi enim Petrus post lapsum restitutus fuerit, et sepe lapsis
sacerdotibus reddita sit dignitatis potestas, non tamen est necesse,
ut omnibus concedatur quasi ex auctoritate. Inuenitur
auctoritas, que concedit et quasi inperat; inuenitur alia, que
minime concedit, sed uetat; que scripturae non repugnant, sed
concordant, si tempus et locus, et modus penitenciae pacem
adhibeant. Cum enim tot sunt qui labuntur, ut pristinam
dignitatem ex auctoritate defendant, et quasi usum peccandi
sibi faciant, recidenda est spes ista. Si uero locus est, ubi ista
non concurrant, restitui possunt qui peccant. Itaque pontifex
iustus atque discretus non cogitur suos sacerdotes semper abicere,
nec mox restituere, nisi statutum fuerit a Romano Pontifice."
II. Pars. [Gratian.] Caueat sacerdos, ne peccata penitencium
aliis manifestet. Quod si fecerit, deponatur.
Unde Gregorius:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1241/1242
Gehe zu Spalte: