Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VIII. De eodem.

Item Innocentius II. [in Concilio Romano, c. 22]
IV. Pars. Fratres nostros et presbiteros ammonemus,
ne falsis penitenciis laicorum animas decipi et in
infernum pertrahi patiantur. Falsam autem penitenciam
esse constat, cum spretis pluribus de uno solo penitencia
agitur, aut cum sic de uno agitur, ut ab alio non discedatur.
Unde scriptum est: "Qui totam legem obseruauerit,
offendat autem in uno, factus est omnium reus;" scilicet
quantum ad uitam eternam; sicut enim si peccatis omnibus
esset inuolutus, ita si in uno tantum maneat, eternae
uitae ianuam non intrabit. Falsa est etiam penitencia,
cum penitens ab offitio uel curiali uel negotiali non recedit,
quod sine peccatis nullatenus agi preualet;
aut si odium in corde gesserit, aut si offenso cuilibet non
satisfaciat, aut si offendenti offensus non indulgeat, aut
si arma quis contra iusticiam gerat.

< Dokument zurück | | Dokument vor >