Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Que sit falsa penitencia.

Item Gregorius. [VII. in Sinodo Romana, celebrata
anno 1078., c. 6.]
III. Pars. Falsas penitencias dicimus, que non secundum
auctoritatem sanctorum Patrum pro qualitate criminum
inponuntur. Ideoque miles, uel negotiator, uel alicui
offitio deditus, quod sine peccato exerceri non possit si
culpis grauioribus irretitus ad penitenciam uenerit, uel qui
bona alterius iniuste detinet, uel qui odium in corde
gerit, recognoscat, se ueram penitenciam non posse
peragere, per quam ad eternam uitam ualeat peruenire, nisi
negotium relinquat, uel offitium deserat, et odium ex
corde dimittat, bona quidem que iniuste abstulit, restituat,
arma deponat, ulteriusque non ferat, nisi consilio
religiosorum episcoporum pro defendenda iusticia. Ne
tamen desperet, interim quicquid boni facere poterit hortamur
ut faciat, ut omnipotens Deus cor illius illustret ad
penitenciam.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1241/1242
Gehe zu Spalte: