C. IV. Decennio peniteant qui post penitenciam ad secularem miliciam redeunt.
Item ex Niceno Concilio. [c. 11.]Si qui uero per Dei gratiam uocati primo quidem
ostenderunt fidem suam deposito miliciae cingulo, post
hec autem ad proprium uomitum reuersi sunt, ut et pecunias
darent, et ambirent rursus ad miliciam, isti decem
annis sint inter penitentes post primum triennium, quo
fuerint inter audientes. Ab omnibus uero illud precipue
obseruetur, ut animus eorum et fructus penitenciae attendatur.
Quicumque enim cum omni timore, et lacrimis
perseuerantibus, et operibus bonis conuersationem suam
non uerbis solis, sed opere et ueritate demonstrant, cum
tempus statutum a his fuerit inpletum, et orationibus
iam ceperint conmunicare, licebit episcopo etiam humanius
circa eos aliquid cogitare. Qui uero indifferentem habuerint
lapsum, et sufficere sibi, quod ecclesiam
introierint, arbitrantur, isti omnimodo tempora statuta
conplebunt.