Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. I.]

"Consideret qualitatem criminis in loco, in tempore, in
perseuerantia, in uarietate personae, et quali hoc fecerit temptatione,
et in ipsius uicii multiplici executione. Oportet enim penitere
fornicantem secundum exellentiam sui status aut offitii aut
secundum modum meretricis, et in modo operis sui, et qualiter
turpitudinem suam peregit, si in loco sacrato, aut cui debuit
exellentiam fidei (ut sunt domus dominorum, et aliorum multorum),
si in tempore orationi constituto, ut festiuitates sanctorum
et tempora ieiunii. Consideret, quantum perseuerauerit, et defleat
quod perseueranter peccauit, et quanta fuerit uictus inpugnatione.
Sunt qui non solum non uincuntur, sed ultro se
peccato offerunt, nec expectant temptationem, sed preueniunt
uoluptatem, et pertractet secum, quam multiplici actione
uicii delectabiliter peccauit. Omnis ista uarietas confitenda
est et deflenda, ut, cum cognouerit quod peccatum est multum,
cito inueniat Deum propitium. §. 1. In cognoscendo augmentum
peccati inueniat se, cuius etatis fuerit, cuius sapientiae, et
ordinis, et statum omnem alterius non peccantis. Inmoretur in
singulis istis, et sentiat modum criminis, purgans lacrimis omnem
qualitatem uicii. §. 2. Defleat uirtutem, qua interim caruit.
Dolendum enim est, et dolore purgandum, non solum quia
peccauit, sed quod se uirtute priuauit. Nam, licet speret se
consecuturum ueniam, dolere tamen potest, quia non promeruit
unde remunerari confidat. §. 3. Anxietur et doleat, quod
modo effugiens de preteritis penam, miser non inde exspectet
gloriam, cuius omne tempus, quoniam breuissimum est,
debuit decertauisse ad consequendum premium. §. 4. Defleat etiam,
quoniam offendens in uno factus est omnium reus. Ingratus
enim extitit qui plenus uirtutibus Deum non omnino timuit. In
hoc enim quisque peccator fit culpabilior, quo est Deo acceptior.
Ideo enim Adam plus peccauit, quia omni bono habundauit.
Etiam alio modo offendens in uno est omnium reus, quia
omnis uirtus patitur detrimentum ab uno uicio. Nam si quis
cadit in auariciam, largitatem destruit, et etiam castitatem
minorauit. Amore enim pecuniae uel uiolaret castitatem, uel
saltim minus amaret. Si enim tanta propter Deum adhuc castitas
inest, ut nolit eandem perdere, tamen saltim minori gaudio,


minori affectione tuetur eam, ubi uidet inde procedere dampnum
pecuniae, sicque et in aliis, que, etiamsi non expellantur,
tamen perceptione unius uicii uel satis uel parum
minuuntur, uel intentione deteriorantur. Unde omnis uirtus
cuicumque crimini est deflenda, et de omnibus indulgentia est
petenda. §. 5. Animaduertere etiam oportet, et animaduertendo
deflere animam proximi, quam fornicator Deo eripuit, uel ereptam
in malo confirmauit; etiam quod exemplum extitit mali in
operatione sui criminis; cui magis profuisset, si aliis causa fuisset
conuersionis. Gemat itaque aliorum uitam in sua corruptam,
uel incorruptam conseruatam, et commodum proximi, quod
dedisset exemplo boni. Doleat de tristicia, quam bonis peccando
intulit, et de leticia, quam eis non adhibuit. Et non solum cogitet
quid et qualiter fecerit, sed quam iniuste Deum, ut diximus,
peccando offenderit. Timeat illam sentenciam ueritatis: 'Non
potestis duobus dominis seruire.' Timeat ergo, ne omnia bona,
que fecit, dum in uno peccato perseuerauerit, excommunicatione
mali perdiderit, ut qui seruiuit diabolo per crimen,
Deo, quas obtulit, uirtutes amiserit. Pium tamen est credere,
ut recepta gratia Dei, que in eo destruit mala priora, etiam
remuneret bona, ut, cum destruxerit quod suum non inuenit,
amet et diligat bonum, quod etiam in peccante plantauit. §. 6.
In omnibus dolens aut seculum derelinquat, aut saltim illa,
que sine ammixtione mali non sunt amministrata, ut mercatura,
et milicia, et alia, que utentibus sunt nociua, ut amministrationes
secularium potestatum, nisi his utatur ex obedientiae licentia.
Ponat se omnino in potestate iudicis, in iudicio sacerdotis, nichil
sibi reseruans sui, ut omnia eo iubente paratus sit facere pro
recipienda uita animae, quecumque faceret pro euitanda
corporis morte, et hoc cum desiderio, quia uitam recuperat infinitam,
ut Deus. Cum gaudio enim facere debet immortalis
futurus que faceret pro differenda morte moriturus. Semper
deprecetur Deum, certus de uenia, qui omnibus modis et sine
tedio dubius rogaret potestatem terrenam. Abstineat a multis
licitis qui in libertate arbitrii conmisit illicita. Semper offerat
Deo mentem, et cordis contritionem, deinde et quod potest de
possessione; tunc quod offerat securus offerat. 'Respexit
enim Dominus ad Abel, et ad munera eius.' Sed prius
dicit ad Abel, quam ad munera. Sumens enim mentem,
quam cognouit humilem et puram, remunerauit eius largitatis
munera. Ad Cayn uero non respexit, neque ad munera eius.
Mentem enim eius, quam uiderat, quoniam non cognouit, eius
munera non recepit. In iudicio itaque cordis consideranda
est elemosina tribuentis, nec iam considerandum est quantum, sed
qua mente, qua affectione dat quod potest. Vidua enim duobus,
que habuerat, minutis larga, plus omnibus posuit. Qui
igitur peccata sua redimere uult temporalium oblatione,
caueat prius offerat mentem. §. 7. Cautus sit, ne uerecundia
ductus diuidat apud se confessionem, ut diuersa diuersis


uelit sacerdotibus manifestare. Quedam enim uni celant
que alii manifestanda conseruant, quod est se laudare, et
ad ypocrisim tendere, et semper uenia carere, ad quam per frusta
totam putat peruenire. §. 8. Paueat preterea quem
uera delectat penitencia; non prius ad corpus Domini accedat,
quam confortet bona conscientia. Sed in hac separatione
tremendum iudicium cogitet ubi maius et terribilius
inpenitentes separabit in ignem. Doleat, quod nondum audet
sumere, quem multum desiderat, cibum salutarem. Isti sunt
digni fructus penitenciae, animam captiuam elaqueantes et in
libertate seruantes. §. 9. Cohibeat se preterea a ludis, a
spectaculis seculi, qui perfectam uult consequi gratiam remissionis.
Nam Dina, si se cohibuisset, si inter suos remansisset,
ab extraneo raptore corrupta non esset. Tanto itaque
magis sibi anima caueat et cohibeat se, que sepe uel
semel rapta est et corrupta; timeat iam docta experimento, quod
ignorauit uirgo; eligat quem imitetur; non sequatur quem animus
suus dampnat. Se enim iudicat qui penitenciae fructus
non habentem a se non elongat. Laudat enim et amat quos
digne fructificare non ignorat; querat fructus dignos etsi non
dignos penitenciae. Sunt enim digni fructus uirtutum fructus,
qui non sufficiunt penitentibus. Penitencia enim grauiores
expostulat, ut sic pacetur ecclesia, ut, pacata dolore et
gemitibus, mortuis uitam inpetret."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1237/1238
Gehe zu Spalte: