Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XXIV.] Item Gelasius.

"Diuina clementia dimissa peccata in ultionem ulterius redire
non patitur."
[Gratian.] Sed his auctoritatibus docentur filii, ab originali
peccato expiati, non ideo puniendi, quia patres peccauerunt, sed
ideo peccata patrum in eos redire, quia eorum culpam secuntur.
Sic et bona, que peccato moriuntur, non proficient ad premium,
quia facta sunt, sed quia per penitenciam reuiuiscunt.
Tale est et illud Augustini in libro Psalmorum: "Si Iudas
teneret adoptionem etc." Sic etiam illud Gregorii in Moralibus
intelligitur: "Quid est quod dicitur: 'Reddis iniquitatem
patrum etc.'" Illis namque parentum iniquitas redditur, qui
propterea puniuntur, quia in radice traxerunt amaritudinem


peccati. Illis autem non reddi dicitur, in quibus merito
suae iniquitatis non reuiuiscunt parentis peccata. Sicut ergo
bona, que peccato moriuntur, per penitenciam reuiuiscunt ad
premium: sic et mala, que per penitenciam delentur, reuiuiscunt
ad supplicium. Unde Propheta ex persona penitentis deplorat
dicens: "Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae,"
id est plagae per baptismum sanatae. Hinc etiam idem propheta,
quamuis fide et sacramento circumcisionis ab originali peccato
se mundatum cognosceret, tamen adulterio et homicidio, quod
conmiserat, illud reuixisse intelligens, non sine causa inter cetera
ipsum confitetur, et dicit: "Ecce enim in iniquitatibus conceptus
sum etc."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1237/1238
Gehe zu Spalte: