Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XX.]

"Ve eis, quoniam recesserunt a me; uastabuntur, quia
preuaricati sunt in me. Ego tamen redemi eos, et ipsi
locuti sunt contra me mendacia, et non clamauerunt ad me in corde
suo, sed ululabant in cubilibus suis; super triticum et uinum
ruminabant, et recesserunt a me, et ego erudiui eos, et confortaui
brachia eorum, et in me cogitauerunt maliciam; reuersi
sunt, ut essent absque iugo; facti sunt quasi arcus dolosus; cadent
in gladio principes eorum a furore linguae suae."
VII. Pars. [Gratian.] Antiqua peccata parentum filiis
inproperat sermo diuinus, et propterea principes eorum in gladio
casuros predicit. Sed per eundem Prophetam contra se Dominus
facere ostendit, dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1237/1238
Gehe zu Spalte: