Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XIX.]

"Intermittentes sermonem inchoationis Christi feramur ad
eius perfectionem, non rursus iacientes fundamentum penitenciae
ab operibus mortuis."
[Gratian.] Dicens opera mortua, priora bona significat,
que per sequens peccatum erant mortua, quia hi peccando priora
bona irrita fecerunt. Hec, sicut peccando fiunt irrita, ita per
penitenciam reuiuiscunt, et ad meritum eternae beatitudinis singula
prodesse incipiunt etiam illa, que peccatis inueniuntur admixta.
Unde Augustinus: "Pium est credere etc." et Ieronimus:
"Non est iniustus Deus etc." Apostolus etiam scribens ad
Ebreos, cum fidem, et dilectionem, et bona opera eorum breuiter


conmemorasset, horum omnium mercedem, quam peccando amiserant,
post penitenciam a Domino eos recepturos ostendit. Porro,
qui per Prophetam dixit: "Si auerterit se iustus a iusticia
sua etc.," ipse per eundem prophetam promisit dicens:
"Si inpius egerit penitenciam ab omnibus peccatis suis, que
operatus est, et custodierit uniuersa precepta mea, et fecerit iudicium
et iusticiam, uita uiuet, et non morietur; omnium iniquitatum
eius non recordabor, quas operatus est; in iusticia sua, quam
operatus est, uiuet." Filiis quoque Israel per Assyrios captiuandis
ueteris ydolatriae peccatum per Osee Dominus inproperat,
et peccatum, quod Moyse supplicante patribus fuerat dimissum,
hoc in filiis reuixisse ostendit, dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1235/1236
Gehe zu Spalte: