Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XIV.]

"Qui recedit a Christo, et alienus a gratia finit hanc uitam


quid nisi in perditionem uadit? sed non in id, quod remissum
est, recidit, nec in originali peccato dampnabitur; qui
tamen ea morte afficitur, que ei propter dimissa,
debebatur."
[Gratian.] Finis huius auctoritatis principio contraire uidetur.
Neque enim est aliud peccata dimissa redire, uel in
originali peccato dampnari, quam penam peccato debitam post
eiusdem remissionem excipere. Auctoritates uero sibi contrarias
assertores huius sentenciae ita determinant: peccata dimissa redire
dicuntur, quia quisquis post acceptam remissionem ad uomitum
redierit tanto grauius punietur, quanto magis benignitate Dei
abusus singulorum remissionis acceptae ingratus extitit.
VI. Pars. §. 1. Verum illa sentencia fauorabilior uidetur,
quia pluribus roboratur auctoritatibus, et euidentiori ratione
firmatur. Ut enim Dominus ait per Ezechielem: [c. 18.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1235/1236
Gehe zu Spalte: