Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. VIII.]

"Si ex bono in malum deficientes bona uoluntate moriuntur,
respondeant, si possunt, cur illos Deus, cum fideliter et
pie uiuerent, non tunc de uitae huius periculis rapuit, ne malicia
mutaret intellectum eorum, et ne fictio deciperet animas
eorum? Utrum hoc in potestate non habuit, an eorum mala
futura nesciuit? Nempe nichil horum nisi peruersissime atque
insanissime dicitur. Cur ergo non fecit? Respondeant qui nos
irrident, quando in rebus talibus exclamamus: 'Quam inscrutabilia
sunt iudicia eius, et inuestigabiles uiae eius.' Neque enim
hoc non donat Deus quibus uoluerit, aut uero illa scriptura
mentitur, que de morte uelut inmatura hominis iusti ait:
'Raptus est, ne malicia mutaret intellectum eius, et ne fictio
deciperet animam eius.' Cur igitur hoc tam magnum beneficium
aliis dat, aliis non dat Deus, apud quem non est iniquitas,
nec acceptio personarum, et in cuius potestate est, quamdiu quisque
in hac uita maneat, que temptatio dicta est super terram?
Sicut ergo coguntur fateri, donum Dei esse ut finiat homo uitam
istam ante, quam ex bono mutetur in malum, cur autem id
aliis donetur, aliis non donetur, ignorant: id tamen donum
Dei esse in bono perseuerantiam secundum scripturas (de quibus
testimonia multa iam posui), fateantur nobiscum, et cur aliis
detur, aliis non detur, sine murmure aduersus Deum dignentur
ignorare nobiscum. §. 1. Nec nos moueat, quod filiis suis Deus
quibusdam non dat istam perseuerantiam. Absit enim, ut ita
sit, si de illis predestinatis essent, et secundum propositum
uocatis, qui uere sunt filii promissionis. Nam isti, cum pie
uiuunt, dicuntur filii Dei; sed quia uicturi sunt inpie, et in
eadem inpietate morituri, non eos dicit filios prescientia Dei.


Sunt enim filii Dei, qui nondum sunt nobis, et sunt iam Deo, de
quibus euangelista Iohannes ait: 'quia Iesus moriturus erat
pro gente, nec tantum pro gente, sed etiam, ut filios Dei dispersos
congregaret in unum,' quod utique credendo futuri erant
per euangelii predicationem, et tamen ante, quam factum esset,
iam filii Dei erant in memoriali patris sui inconcussa stabilitate
conscripti sunt. Et sunt rursus quidam, qui filii Dei propter
susceptam uel temporaliter gratiam dicuntur a nobis, nec tamen
sunt Dei, de quibus ait idem Iohannes: 'Ex nobis exierunt,
sed non erant ex nobis; quod si fuissent ex nobis, mansissent
utique nobiscum.' Non ait: ex nobis exierunt, sed quia non
manserunt nobiscum, iam non sunt ex nobis; uerum ait: 'ex
nobis exierunt, sed non erant ex nobis;' hoc est: et quando
uidebantur in nobis, non erant ex nobis. Et tamquam ei
diceretur, unde id ostendis? 'Quod si fuissent,' inquit, 'ex
nobis, permansissent utique nobiscum.' Filiorum Dei uox est: Iohannes
loquitur in filiis Dei loco precipuo constitutus. Cum ergo
filii Dei dicunt de his, qui perseuerantiam non habuerunt: 'ex
nobis exierunt, sed non erant ex nobis;' et addunt: 'quod
si ex nobis fuissent, permansissent utique nobiscum;' quid aliud
dicunt, nisi non erant filii Dei, etiam quando erant in professione
et nomine filiorum non quia iusticiam simulauerunt,
sed quia in ea non permanserunt. Neque enim ait: nam, si
fuissent ex nobis, ueram, non fictam, iusticiam tenuissent utique
nobiscum; sed: 'si fuissent,' inquit, 'ex nobis, permansissent
utique nobiscum.' In bono illos uolebat proculdubio permanere,
erant itaque in bono, sed quia in eo non permanserunt, id est
usque in finem non perseuerauerunt, non erant, inquit, ex nobis,
et quando erant nobiscum; hoc est: non erant ex numero filiorum,
et quando erant in fide filiorum, quoniam qui uere filii sunt
presciti et predestinati sunt conformes imaginis filii Dei et
secundum propositum uocati sunt, ut electi essent. Non enim
perit filius promissionis, sed filius perditionis. Fuerunt ergo isti
ex multitudine uocatorum; ex electorum autem paucitate non fuerunt.
Non igitur filiis suis predestinatis non dedit Deus perseuerantiam.
Haberent enim eam, si in eo filiorum numero essent,
et quid haberent, quod non accepissent secundum apostolicam
ueramque sentenciam? Ac per hoc tales filii filio Christo dati essent,
quemadmodum ipse dicit ad patrem: 'Ut omne, quod
dedisti michi, non pereat, sed habeat uitam eternam.' Hi ergo
intelliguntur Christo dari, qui ordinati sunt in uitam eternam.
Ipsi sunt illi predestinati et secundum propositum uocati,
quorum nullus perit, ac per hoc nullus eorum ex bono in
malum mutatus finit hanc uitam, quoniam sic et ordinatus, et ideo
Christo datus, ut non pereat, sed habeat uitam eternam. Et rursus,
quos dicimus inimicos eius, uel paruulos filios inimicorum
eius, quoscumque eorum sic regeneraturus est, ut in ea fide,
dilectionem operatur, hanc uitam finiant, iam et ante, quam
hoc fiat, in illa predestinatione filii sunt eius, et dati sunt Christo
filio eius, ut non pereant, sed habeant uitam eternam. §. 2. Denique
ipse Saluator: 'Si manseritis,' inquit 'in uerbo
meo, uere discipuli mei estis.' Numquid in his conputandi
sunt illi, de quibus euangelium sic loquitur? ubi Dominus, cum
conmendasset manducandam carnem suam, et bibendum sanguinem
suum, ait Euangelista: 'Hec dixit in synagoga docens
in Capharnaum. Multi ergo audientes ex discipulis eius, dixerunt:
Durus est hic sermo, quis eum potest audire? Sciens autem Iesus
apud semetipsum, quia murmurabant de hoc discipuli eius,


dixit eis: Hoc uos scandalizat? Si ergo uideritis filium
hominis ascendentem, ubi erat prius? Spiritus est qui uiuificat:
caro autem non prodest quicquam. Verba, que ego locutus sum
uobis, spiritus et uita sunt. Sed sunt quidam ex uobis, qui non
credunt. Sciebat enim Iesus ab inicio, qui essent credentes, et
quis esset eum traditurus, et dicebat: Propterea dixi uobis, quia
nemo uenit ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo. Ex hoc multi
discipulorum eius abierunt retro, et iam cum illo non ambulabant.'
Numquid non et isti discipuli appellati sunt, loquente
euangelio? et tamen non erant uere discipuli, quia non manserunt
in uerbo eius, secundum id, quod ait: 'Si manseritis
in uerbo meo, uere discipuli mei eritis.' Quia ergo non
habuerunt perseuerantiam, sicut non uere discipuli Christi, ita
nec filii Dei uere fuerunt, etiam quando esse uidebantur, et ita
uocabantur. Appellamus ergo nos electos et Christi
discipulos, et Dei filios, quia appellandi sunt quos regeneratos
pie uiuere cernimus. Sed tunc uere sunt quod appellantur,
si manserint in eo, propter quod sic appellantur. Si autem
perseuerantiam non habent, id est in eo, quod ceperunt esse, non
manent, non uere appellantur propter quod appellantur, et
non sunt. Apud eum enim hoc non sunt, cui notum est quod
futuri sunt, id est ex bonis mali."
IV. Pars. [Gratian.] Finis huius auctoritatis eorum sentenciae
concordat, qui peccata dicunt remitti secundum iusticiam,
et non secundum prescientiam. Alii uero, quamuis fateantur
peccata redire, tamen seu per baptisma, seu per penitenciam
asserunt omnino remitti peccata, et plena fide accedentem ad
lauacrum renasci non aqua tantum, sed etiam Spiritu sancto, et,
si postea peccaturus sit, deinde penitentem, etsi aliquando
recasurus sit, tamen tempore suae penitenciae ita perfecte expiatum
affirmant, ut, si tunc moreretur, salutem inueniret eternam.
Quorum sentenciae eiusdem auctoritatis principium consentit.
Cum enim questionem proponat, quare prescitos ad mortem,
cum fideliter ac pie uiuerent, non tunc de uitae huius periculis
Deus rapuit, ne malicia mutaret intellectum eorum, et ne
fictio deciperet animas eorum, cum de inmatura morte predestinati
scriptura dicit: "Raptus est, ne malicia mutaret intellectum
eius, et ne fictio deciperet animam illius,"
euidenter ostendit, illos tales fuisse, qui, si fatali necessitate huius
uitae subducti essent periculis, profecto uitam consecuti essent
eternam. Ut ergo finis principio conueniat, et ne sibi ipsi contraire
uideatur, diffiniendum est, quid sit scribi in libro uitae,
uel de eodem deleri secundum iusticiam, quid secundum
prescientiam. Secundum prescientiam scribi est ad uitam preordinari;
quod ab eterno factum est.
Unde Apostolus in epistola ad Ephesios: [c. 1.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1229/1230
Gehe zu Spalte: