[C. VII.] Item Augustinus in libro questionum Deuteronomii. [quest. XLII.]
"Peccatum, quod ex Adam trahitur, temporaliter redditur,quia omnes propter hoc moriuntur, non autem in eternum eis
qui fuerint per gratiam regenerati, si in ea usque in
finem permanserint."
II. Pars. [Gratian.] Eorum uero, qui hanc sentenciam
secuntur, alii dicunt, quod peccata reditura dimittuntur secundum
iusticiam, sed non secundum prescientiam, sicut nomina discipulorum,
qui retro abierunt, erant scripta in libro uitae propter
iusticiam, cui deseruiebant, non secundum prescientiam, que in
numero saluandorum eos non habebat. Sic a latere Dei dicuntur
mille casuri, et decem millia a dextris eius, quos tamen diuina
prescientia numquam suis annumerauerat. Hinc etiam Dominus
ait Moysi: "Si quis peccauerit ante me, delebo eum de
libro uitae," ut secundum iusticiam iudicis ille peccando dicatur
deleri, qui secundum prescientiam numquam fuerat ascriptus.
§. 1. Hinc Augustinus in epistola ad Chorinthios:
"Sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo," etsi in
aliquibus. Communia omnia sacramenta, sed non communis
gratia; ita et nunc baptismus communis est, sed non uirtus
baptismi.
III. Pars. §. 2. Verum hoc de ficte accedentibus, uel de
his, qui extra ecclesiam baptizantur, intelligitur, qui sacramenti
quidem integritatem accipiunt, uirtutem uero eius minime assecuntur.
Paruulis uero, uel adultis plena fide accedentibus omnino
peccata remittuntur, etsi aliquando a bono recessuri in malo
uitam sint finituri.
Unde Augustinus in libro de correctione et gratia:
[c. 8. et 9.]