DISTINCTIO IV.
GRATIANUS.I. Pars. Quia uero multorum auctoritatibus supra monstratum
est, penitenciam uere celebrari, et peccata uere dimitti ei,
qui aliquando in crimen recasurus est: queritur, an peccata
dimissa redeant? Huius questionis diuersorum uaria est sentencia,
aliis asserentibus, aliis econtra a negantibus, peccata dimissa
ulterius replicari ad penam. §. 1. Quod autem peccata semel
dimissa redeant, multorum probatur auctoritatibus; quarum prima
est illa Prophetae: "In memoriam redeat iniquitas patrum
eius etc.;" secunda illa euangelii: "Serue nequam, omne
debitum dimisi tibi, etc."
Deinde Augustinus in libro Psalmorum ait: [ad
Psalmum CVIII.]