Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

[C. XLIX.]

"Si quis autem non habens karitatem, que pertinet ad unitatem
spiritus et uinculum pacis, quo catholica ecclesia congregata
connectitur, in aliquo scismate constitutus, ne Christum neget,
patitur tribulationes, angustias, famem, nuditatem, persecutionem,
pericula, carceres, uincula, tormenta, gladium, uel flammas,
uel bestias, uel ipsam crucem timore gehennarum et
ignis eterni, nullo modo ista culpanda sunt; immo uero et hic
laudanda patiencia est; non enim dicere poterimus, melius ei
fuisse, ut Christum negando nichil eorum pateretur, que passus
est confitendo, sed estimandum est, fortasse tollerabilius
ei futurum iudicium, quam si Christum negando nichil
eorum pateretur. Ut illud, quod ait Apostolus: 'Si
tradidero corpus meum ita, ut ardeam, karitatem autem non habuero
nichil michi prodest,' nichil prodesse intelligatur
ad regnum celorum obtinendum, non ad extremi iudicii tollerabilius
supplicium subeundum." Et infra: [c. 23.] §. 1. "Hec
propter karitatem dicta sunt, sine qua in nobis non potest esse
uera penitencia, quoniam in bonis karitas Dei est, que tollerat
omnia."
XII. Pars. [Gratian.] Penitencia ergo, ut ex premissis
apparet, nulli in peccato perseueranti utilis est, non tamen alicui
deneganda est, quia sentiet fructum eius, cum alterius criminis
penitenciam egerit. Sic itaque penitenciae diffinitio, et ceterae
auctoritates sibi consonantes negant, eum agere penitenciam, qui
perseuerat in crimine, utilem uidelicet sibi et fructuosam §. 1.
Illud autem Ambrosii: "Penitencia semel usurpata, nec uere
celebrata, et fructum prioris aufert, et usum sequentis amittit,"
de solempni intelligitur, que, cum non uere celebrata fuerit, et
fructum prioris, id est sui ipsius secuturam precedentis, amittit,
(quia ueniam, quam inpetrare potuit, contempsit), et usum sequentis
aufert, secundum consuetudinem quarumdam ecclesiarum,
apud quas solempnitas penitenciae non reiteratur. De hac
eadem penitencia etiam illud intelligitur: "Non est secundus
locus penitenciae."

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1227/1228