Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XLVIII.] Item Iohannes Crisostomus. [hom. LXVII. ad populum Antiochenum]

"Quid ergo turbamur? nemo, uidens malignos prosperitatem


habere, turbetur. Non est hic retributio malignitatis, neque uirtutis;
ac, si aliquando contingit, ut aliqua sit retributio uel
maliciae, uel uirtutis, non tamen secundum quod dignum est, sed
simpliciter, ueluti quidam gustus iudicii, ut, qui resurrectionem
non credunt, talibus doceantur. Quando itaque uidemus
malignum ditescere, non subruamur, et quando uidemus bonum
mala pati, non turbemur. Illic corona: illic supplicia. Est et
alia ratio, quia non potest uel malus in omnibus malus
esse, sed habet aliqua bona, neque bonus in omnibus bonus esse,
sed habet aliqua peccata. Quando ergo prosperitatem habet
malus, malo capitis sui est. Cum enim pro illis bonis paucis
retributionem hic accipit, illic iam plenius punietur."
[Gratian.] Potest etiam memoria bonorum referri ad mitiorem
penam habendam, ut bona, que inter multa mala fiunt,
non proficiant ad presentis uel futurae uitae premium obtinendum,
sed ad tollerabilius extremi iudicii supplicium subeundum,
sicut de fide, et ceteris, que sine karitate habentur Augustinus
scribit in libro de patiencia dicens: [c. 26.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1227/1228
Gehe zu Spalte: