Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XXXIX.] Item Leo Papa in sermone: "Inter omnia".

"Sceleratior omnibus, Iuda, et infelicior extitisti; quem
non penitencia reuocauit ad Dominum, sed desperatio traxit ad
laqueum. Expectasses consummationem criminis tui, et donec
sanguis Christi pro peccatoribus funderetur, informis lethi
suspendium distulisses."
IX. Pars. [Gratian.] His auctoritatibus, que sit uera,
que falsa penitencia ostenditur, et falsae nulla indulgentia dari
probatur; in quo illorum sentencia destruitur, qua eum, qui pluribus
irretitus fuerit, asseritur unius delicti penitencia eiusdem
ueniam a Domino consequi sine alterius criminis penitencia.
Quod etiam multorum auctoritatibus probare conantur. Quarum
prima est illa Naum prophethae: "Non iudicabit Deus
bis in idipsum." Sed quem sacerdos iudicat Deus iudicat, cuius
personam in ecclesia gerit. Qui ergo a sacerdote semel pro
peccato punitur, non iterum pro eodem peccato a Deo iudicabitur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1223/1224
Gehe zu Spalte: