Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XXXVII.] Item Ambrosius in libro [II.] de penitencia. [c. 11.]

"'In Salicibus,' inquit, 'in medio eius suspendimus
organa nostra.' Quomodo cantabimus canticum Domini in
terra aliena? Si enim caro menti repugnat, nec subdita est animi
gubernaculo et mentis inperio, aliena est terra, que non domatur
exercitio cultoris. Non potest fructus karitatis penitenciae
pacis afferre. Melius ergo est tunc quiescere,
quam exercere non queras opera penitenciae, ne in ipsa
penitencia fiat quod postea indigeat penitencia. Que si semel
fuerit usurpata, nec iure celebrata, nec prioris fructum obtinet, et
usum aufert posterioris. Sane et cum caro repugnat, mens ad
Deum debet esse intenta, et, si opera non secuntur, fides non
deserat; et, si carnis inpugnant illecebrae uel potestates
aduersariae, maneat mens Deo dedita. Tunc enim maxime urgetur,
cum caro non cedit, et sunt qui uehementer
incumbant, miserae animae querentes omne auferre presidium.
Unde illud est: 'Exinanite, exinanite usque ad fundamentum
in ea.' Quam miseratus Dauid ait: 'Filia Babylonis misera,'
utique, Babylonis filia est, que Dei esse filia desinit,
cui tamen medicum inuitat, dicens: 'Beatus, qui tenebit
et allidet paruulos suos ad petram,' hoc est qui infirmas et lubricas


cogitationes habet elidat ad Christum, qui omnes
irrationabiles motus sui reuerentia et discretione conminuat."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1223/1224
Gehe zu Spalte: