Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XXXVI.] Item Iohannes Os aureum [hom. XXXI.] in [c. 12.] epistola ad Ebreos.

"Iudas penituit, sed male; laqueo namque se suspendit;
penituit etiam Esau, magis iste neque penituit. Lacrimae
quippe non erant penitenciae, sed animi uiolenti,
et indignationis infernae. Quod eius operibus aperitur.
§. 1. Non igitur negemus peccata nostra, neque nos
inpudentia duros efficiat. Sponte nostra puniamus, ne pendamus
non sponte supplicia. Audiuit Cayn a Deo: 'Ubi est Abel
frater tuus?' et dixit: 'Nescio, numquid custos fratris
mei sum?' Vides, quomodo ex hoc peccatum amplius
operatus est; nonne et pater eius similiter? Audiens enim et
ipse: 'Adam ubi es?' dixit: 'Vocem tuam audiui Domine,
et timui, quoniam nudus sum, et abscondi me.' Magnum est,
ut quis peccata sua agnoscat, et memoriam eorum perseueranter
retineat. Nullum inuenitur delictorum tale remedium, sicut eorum
continuata memoria."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1223/1224
Gehe zu Spalte: