Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XXXV.] Item Esitius. [lib. II. ad c. 10. Leuitici]

"'Inter hec hyrcum, qui offertur etc.' Quia omne
peccatum per penitenciam deletur, et qui predictum peccatum
alterius doctrinae et blasphemiae conmiserunt saluati non sunt,
causam mortis eorum Legislator exponit: 'Inter hec hyrcum,
qui oblatus fuerat etc.' Quia scilicet non comederunt filii Aaron
quod pro peccato erat in loco sancto, id est, penitenciam conmissi
peccati in ecclesia peragi non fecerunt, quibus hoc preceptum est,
quos Christus uicarios suos in ecclesia constituit. Ipse autem
oblationis suae sanguinem, que pro nostro sanguine oblata
est, in sanctum, id est in celum, in conspectu patris obtulit.
Debet autem comedi hoc sacrificium in loco sancto, scilicet in
ecclesia, in propitiationem peccatorum. Unde addit: 'quemadmodum
preceptum est michi,' sic precepi. Moyses
ergo gerit personam Christi. Exustum repperit, quia in Spiritum
sanctum peccauerant; ab intelligibili igne Spiritus sancti
oblatio pro penitencia ablata est. Voluntarie peccantibus non
relinquitur hostia pro peccato. Nam sicut uera penitencia ueniam
promeretur, ita simulata irritat Deum, quia Spiritus sanctus
disciplinae effugiet fictum. Hoc autem sancti Patres irremissibile


peccatum et blasphemiam in Spiritum sanctum dixerunt, in
sceleribus usque ad finem uitae perseuerare, de potentia et
misericordia Dei et redemptoris diffidere."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1221/1222
Gehe zu Spalte: