Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XXXIV.]

"'Inter hec hyrcum, qui oblatus fuerat, etc.'
Non peccare solius Dei est: emendare sapientis. Sed raro inuenias
qui se corrigat. Rara confessio peccati, rara penitencia. Repugnat
natura et uerecundia, quia obnoxia est culpae omnis caro,
et quisque erubescit peccatum confiteri, dum magis presentia
cogitat quam futura. Vult Moyses peccati uacuam reperire
animam, ut exuuias erroris deponat, et culpae nuda sine
pudore sui discedat. Sed irrationabilis inpetus preuenit, et
flamma celerrimi motus animam depascitur, exurit eius
innocentiam. preponderant enim futuris presentia, seriis
iocunda, et tristibus leta, et tardioribus prepropera. Velox
enim iniquitas, que ad nocendum occasionem suggerit; lenta uirtus
et cunctatrix ante iudicat, quam incipit, quid decorum, quid
honestum; iniquitas omnia precipitat. Pigra ergo et uerecunda
penitencia, quia presentium pudore premitur. Solis
enim intendit futuris, quorum spes sera, tardior fructus.


Interim precurrit inpudentia, et spe presentium penitencia excluditur,
et affectus eius exuritur et aboletur. Querit eam lex, et
non inuenit, conbusta est enim feruore et fumo iniquitatis.
Inde irascitur, et dicit, deuorandam fuisse penitenciam in sanctis
sanctorum; sacerdotes quasi segnes increpat. §. 1. Respondet
Aaron, prouidum esse debere sacerdotale iudicium, nec
male sanae conscientiae facile esse credendum id muneris, ne
fiat error deterior priore. Vase enim fetido uel oleum
uel uinum facile corrumpitur. Quomodo autem poterat, ubi ignis
alienus erat, peccatum exuri et in conspectu Domini, cui
cuncta sunt aperta? quasi non conplacet Deo qui
iniusticiam corde inclusam tenet, et se penitenciam agere perhibet.
Ignis alienus libido, auaricia, et omnis cupiditas praua.
Hic ignis exurit, non mundat. In quibus enim est, si offerant in
conspectu Domini, ignis eos celestis absumit, sicut Nadab et
Abiud cum his, que pro peccato fuerant oblata. §. 2. Qui
ergo uult mundari ignem alienum remoueat, et illi igni se offerat,
qui culpam exurit, non hominem. Hic ignis siccauit emoroissae
sanguinem profluentem; hic siccauit culpam latronis.
Ignis enim consumens est; sanat simpliciter et pure confitentes.
Iudas: 'Peccaui,' inquit, 'tradens sanguinem
iustum;' sed in pectore habuit ignem alienum, quo inflammante
cucurrit ad laqueum. Indignus autem remedio fuit, quia non
pura mente penituit. Culpam ergo eius non auferunt sacerdotes,
qui dolose offert se, nec in eo possunt epulari, quorum
cibus est peccatorum remissio. Unde uerus sacerdos ait:
'Meus cibus est, ut faciam uoluntatem patris mei,' id est,
ut peccatores conuersi et penitentes saluentur. Non est acceptum
Deo sacrificium, nisi uerum et sincerum."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1221/1222
Gehe zu Spalte: