Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XXXI.] Item in principio Naum.

"Naum prophetam ante aduentum regis Assyriorum, qui
populum Israel captiuum in suas regiones transtulerat,
fuisse, Ebreorum traditio confirmat. Siquidem in fine huius
lectionis predicti regis aduentum idem Propheta annunciare monstratur.
Sed cum habitatores Niniuae, Iona interitum ciuitatis
predicante, ne diuina ira denunciatum interitum sustinerent, peccatorum
et inpietatis penitenciam egissent, accepta Dei misericordia
grauioribus se criminibus inplicuerunt. Qua de causa
memoratus Propheta, Spiritu sancto plenus iudicium Dei annuncians,
ita est elocutus: 'Deus zelans et ulciscens Dominus.'"
VII. Pars. [Gratian.] Item, quod frequenter penitenti
uenia frequenter prestetur, testatur Augustinus in libro de
penitencia scribens contra quosdam hereticos, qui peccantibus
post baptismum semel tantum dicebant utilem esse penitenciam,
contra quos scribit Augustinus dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1219/1220
Gehe zu Spalte: