Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XXVIII.]

Item Iohannes Crisostomus de reparatione lapsi.
[epist. V. ad Theodorum lapsum.]
"Talis, michi crede, talis est erga homines pietas Dei;
talis nunquam spernit penitenciam, si ei sincere et simpliciter
offeratur. Etiam si ad summum quis perueniat malorum, et
inde tamen reuerti uelit ad uirtutis uiam, suscipit, libenter
amplectitur; facit omnia, quatinus ad priorem reuocet statum,
quodque est adhuc prestantius et eminentius, etiamsi non
potuerit quis explere omnem satisfaciendi ordinem, quantulamcumque
tamen et quamlibet breui tempore gestam non respuit
penitenciam; suscipit etiam ipsam, nec patitur quamuis exiguae
conuersionis perdere mercedem. Hoc enim michi indicat Ysaias,
ubi de populo Iudeorum talia quedam dicit: 'Propter peccatum
modice conturbaui eum, et percussi eum, et auerti faciem
meam ab eo; et contristatus est, et ambulauit tristis, et
sanaui eum, et consolatus sum eum.' Euidentius autem nobis
testimonium dabit etiam rex ille inpius, qui cupiditatis suae quidem
predam uxoris nequicia quesiuit, sed perturbatus ipsius sceleris
inmanitate penituit, et cilicio circumdatus facinus suum fleuit,
atque erga se ita Domini misericordiam prouocauit, ut a cunctis
absolueret eum peccatis. Sic enim Deus ait ad Helyam:
'Vidisti, quomodo conpunctus est Achab a facie mea? et
quia fleuit in conspectu meo, non inducam mala in diebus eius.'"

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1217/1218
Gehe zu Spalte: