Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XXV.] Item Ambrosius in Apologia Dauid. [c. 2.]

"Ille rex tantus ac potens ne exiguo quidem momento
manere penes se delicti passus est conscientiam, sed prematura
confessione atque inmenso dolore reddidit peccatum suum Domino."
Et infra: §. 1. "Denique Dominum dolor intimi mouet
affectus, ut Nathan diceret: 'Quoniam penituit te, et
Dominus transtulit peccatum tuum.' Maturitas itaque ueniae
profundam regis fuisse penitenciam declarauit, que tanti erroris
offensam transduxerit." Et infra: §. 2. "Sancti qui
consummare pium certamen gestiunt, et currere cursum salutis,
sicubi forte ut homines corruunt, naturae magis fragilitate
quam peccandi libidine, acriores ad currendum resurgunt, pudoris
stimulo maiora reparantes certamina, ut non solum nullum
attulisse estimetur lapsus inpedimentum, sed etiam uelocitatis
incentiua cumulasse. Ergo si currentium non soluitur cursus,
cum aliqui forte ceciderint, non luctantium contentio, sed
inoffensa manent certamina, quin etiam plerique post unum
uel alterum lapsum gratia maiore uicerunt: quanto magis
agonem pietatis ingressi non debent unius prolapsionis offensione
censeri, cum beatus sit qui se potuit reparare post lapsum?"
Et infra: [c. 4.] §. 3. "Quod peccauit, condicionis est;
quod supplicauit, correctionis; lapsus conmunis, sed
specialis confessio. Culpam itaque incidisse naturae est,


diluisse uirtutis." Et infra: [c. 13.] §. 4. "Peccatum aut
donatur, aut deletur, aut tegitur. Donatur per gratiam, deletur
per sanguinem crucis, tegitur per karitatem; similiter et iniquitas,
que estimatur habitudo mentis iniustae, licet Iohannes in
epistola eum, qui fecerit peccatum, et iniquitatem fecisse
dixerit. Peccatum est iniquitas, quia in peccato ipso
iniquitas est. Tamen, ut nobis uidetur, peccatum opus est
iniquitatis, iniquitas autem operatrix culpae atque delicti.
Prius est ergo, ut ipsa iniquitas deleatur, excidatur radix et
seminarium peccatorum. Itaque quemadmodum intrans in
animam sapientis disciplina inprudentiam tollit, et scientia
ignorantiam: sic perfecta uirtus iniquitatem, et remissio peccatorum
delet omne peccatum."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1215/1216
Gehe zu Spalte: